VJESNIK 7. (ZAGREB, 1905.)
Strana - 159
159 XX. U Kninu, 6. novembra 1381. Kaptol kninski potvrdjuje ispravu kralja Ludovika I. od god. 1372. Nos capitulum ecclesie tininiensis memorie commendantes tenore presencium signiflcamus quibus expedit vniuersis, quod Terdomillus filius Drochina, castellanus castri de Ssing et Pribach filius Tuerdislaui, familiäres nobilis domine Margerethe relicte olim magistri Iwan, comitisse de Cetina, ad nostram personaliter accedendo presenciam, exhibuerunt nobis verbo et nomine eiusdem nobilis domine quasdam literas patentes Serenissimi principis Lodovici dei gracia incliti regis Hungarie, Polonie, Dalmacie etc. domini nostri naturalis, maiori suo sigillo consignatas, petentes nos vice et in persona dicte nobilis domine, vt easdem literas de verbo ad verbum transcribi et transsummi dignaremur, quarum literarum tenor talis est: Gl. listinu od 9. oktobra 1372. Nr. XV. Nos itaque congruis et honestis peticionibus prefatorum Terdomilli et Pribachi, pro parte annotate nobilis domine transmissorum, annuentes easdem literas, maxime quia ipsas in nullo inuenimus suspectas, de verbo ad verbum transcribi fecimus et transsummi, nostrique sigilli munimine roborari. In cuius rei memoriam, présentes pendentis sigilli nostri munimine duximus consignandas. Datum et transcriptum feria sexta proxima ante festum beati Martini episcopi et confessons. Anno domini millesimo CCC°LXXXmo primo. Original na pergameni. Na crvenoj svilenoj vrpci visi pečat kaptola kninskoga. Rep. 42. Fase. B. Nr. 10. XXI. 10. januara 1395. Kralj Žigmund daje Zanku Vukoviću grad Krstinju. Nos Sigismundus dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croatie etc. rex, marchio Brandenburgensis, nec non Bohemie et Luxenburgensis heres, memorie commendamus tenore presencium significantes quibus expedit vniuersis, quod nos tum pro eo quia nobis prelatisque et baronibus nostris fldelibus, nobilis fidelis noster Zanko filius Friderici generacionis Wlkowyth, per fidelem nostrum dilectum magnificum Johannem Wegle, Sennye et Modrusse comitem, dominum videlicet suum temporalem, erga nostram missus maiestatem, inmensorum gaudiorum solempnes et ilares nouitates in eo videlicet, quia serenissima domina Maria regina conthoralis nostra precara, alias per Johannem de Palychna cruciferorum sibique adhérentes, iniquam et sordidam cateruam, nostros capitales inimicos infidelesque notorios, inhumaniter detenta, capta, rigideque invinculata et incarcerata, in nostram ac eiusdem domine regine ingens dedecus regalisque throni et dyadematis sacre precipitacionem, tocius eciam regni nostri scandalum periculosum et contumeliam vallidam, pristine solempne liberalitatis apici et consolacioni inmense diuinitatis clemencia fauente, per eiusdem regni nostri Croacie primatum, nobiliumque nonnullorum ac procerum eorundem primatum sequacium familiarium nostrorum et eiusdem sacre regni Hungarie corone fidelium, laborosa continua, certamina, suderosa pervigilia,