VJESNIK 7. (ZAGREB, 1905.)
Strana - 154
154 domus valus St. Mauricli in Gyrio, ordinis Carthus, per venerabiiem virum fratrem Joannem de eodem ordine nuper fuerit presentatum, cuius privilegii tenor talis est: Gl. listinu od 2. febr. 1315. Nr. V. Nos igitur pro bono habentes id totum, quod nostri predecessores fecerunt, per nos, heredes et successores nostros. hoc priuilegium confirmamus, aprobamus et ratificamus et hanc dacionem elemosine et salis modo predicto volumus quod dari debeat in perpetuum. In cuius rei testimonium huic priuilegio nos comes Bartholomeus et nos comes Stephanus nostra pendencia sigilla apponi fecimus, et nos comes Hanz non potuimus apponi facere sigillum nostrum, quia adhuc iuventutis causa sigillo caremus, sed cum primo sigillum habebimus, ipsum apponere faciemus ad confirmacionem predictorum. Datum in Brign anno domini millesimo tercentesimo LVII1I 0 , indicione XIP, die XXI mensis februaru. Suvremeni prijepis na papiru. Repos. 42. Fase. G. Nr. 47. XV. U Požunu, 9. oktobra 1372. Kralj Ludovik potvrdjuje posjede kneza Ivana Nelipiča. Nos Lodovicus dei gracia rex Hungarie, Polonie, Dalmacie etc. memorie commendantes tenore presentium significamus quibus expedit vniuersis, quod quia strenuus miles comes Iwan filius condam Nelepech comitis de Cetinye, dileetus nobis et fidelis, quadam duo castra sua Wywar et Imota nuneupata, in terra nostra Cholmi existencia et habita, in concambium seu permutacionem castrorum suorurrTac comitatuum infrascriptorum, nunc apud manus nostras regias existencium, per eundem comitem Iwan prius nostre maiestati liberaliter traditorum et allatorum, per nostram maiestatem sibi et suis heredibus eadem duo castra terre Cholmie ac comitatum eiusdem perpetuo tradita et concambialiter collata, ac collatum et traditum simuleum comitatu terre Cholmie predietc sub omnibus eisdem metis, limitibus, terminis, iurisdictionibus, iuribus, libertatibus et proprietatibus, quibus eadem castra ac comitatus primitus sub premisso titulo concambiali eidem et suis heredibus tradidisse et assignasse et contulisse dinoscebamur seu censebamur. Idem comes Iwan se in omnibus nostris regiis et ad sacrum diadema nostrum regium constanter noscitur habuisse et habere gratum, pium, ratum et recommendatum, habentes tum pro hys tum eciam pro multimodis fidelitatibus et fidelium obsequiorum suorum preclarissimis meritis ac sinceris complacenciis eiusdem comitis Iwan, que propter sui prolixitatem presentibus longum latumque foret enarare et soli memorie commendare tediosum. Volentes itaque ac ex animo cupientes iuxta suseepti regüuinis nostri officium, nemini in suo iure derogare et deesse, scilicet quemlibet regnicolarum nostrorum fidelem in eodem paeificum, quietum et indempnem conseruare, non enim videretur nostra regia maiestas tramitem tunc iuris, si in sua dextera iusticia eciypsim pateretur. Hoc igitur dueti consideracione de prelatorum et baronum regni nostri prematuro ad hoc accedente consilio, castra et iura primitiva ipsius comitis Iwan, videlicet Chechwen, Zyn, Pegh, Trawnik nuneupata, in comitatu Cetine existencia, item castra sua Brechenow