VJESNIK 7. (ZAGREB, 1905.)

Strana - 149

149 corpore adiudicandi et omnimoda uoluntatc eorum, sicut de rebus et bonis pro­priis faciendi, nemine eius in perpetuum contradicente. Voluerunt eciam dicti venditores, quod hoc presens priuilegium non possit infringi, viciari vel anichi­lari in parte uel in toto nullo modo uel ingenio, per testes instrumenti uel alia scriptura siue quacunque alia probacionc, renunciantes expresse predicti venditores omni iuri scriptis uel non scriptis ingratitudinis vicio per quam ven­diciones revocari possint et omni auxilio iuris canonici et civilis, consuetudi­nibus, statutis et reformatis consimilibus factis uel fiendis euiuscunque loci cum quibus se possent uel vellent contra predicta defendere uel tueri de iure uel de facto. In cuius rei testimonium et perpetuam firmitatem de rogatis et peticionc ambarum parcium hoc nostrum contulimus priuilegium sigilli nostri de suptus pendentis munimine roboratas. Actum et datum in nostra cathedrali ecclesia sancti Asseli de Nona, die XXIII' mensis aprilis, currentis anno na­tiuitatis domini milesimo CCCmo XLmo nono, indiccione secunda, pontificatus sanetissimi in Christo patris domini nostri domini Clementis pape sexti, anno septimo. Iz originalne potvrde kralja Ltidovika I. od god. 1358. Rep. 42. Fase. F. Nr. 42. XI. 29. marta 1351. Ludovik I. potvrdjuje posjed braće Novakovića. Lodouicus dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarique rex, prineeps Salcrnitanus et Honoris Montis sancti Angeli dominus. Omnibus Christi fldelibus presentibus et futuris, presens scriptum inspecturis salutem in omnium saluatore. Cum bene meritis fauor debitus inpenditur et sinus dileccionis panditur, deus placari creditur et sub­diti ad fidelitatis opera exercienda deuocius incitantur, accenduntque se spe et desiderio amplioris retribucionis pie confoueri. Proinde ad vniuer'sorum no­ticiam harum série uolumus peruenire, quod nos, qui ex solita régie pietatis clemencia, cunetorum nobis fideliter obsequencium mérita, animo meari pietatis et omnibus mereantibus sinum panderc solemus dileccionis, considérantes fide­litates ac fidelium seruiciorum preclara ac multimoda mérita Nowak filii Petri fidelis aule nostre militis, que idem in cunctis nostris et regni nostri negoeiis "prosperis et aduersis cum sincère fidelitatis feruore, specialiter in partibus trans­marinis, ad quas nos pro sumpnenda vindicta mortis quondam Serenissimi et magnifici prineipis domini Andrée Jerusalem et Sycilie regis, fratris nostri ka­rissimi, qui tamquam agnus immolatus per occultos proditores miserabiliter interemptus et nequitcr extitit iugulatus, cuius mors crudelissima medullam nostri cordis dira passione amarissime lacerabat, access ramus, nobiscum pro­ficiscendo diuersos labores et honera expensarum supportando, nostre maiestati adherendo, exhibuit et impendit, racione quorum licet ipse a nobis longe hys maiora mereretur, ut tarnen ipsius seruieiis aliquatenus regio occurerre dona­tiuo videamur, quasdam villas nostras legales, vnam videlicet Noacy vocatam sub Castro ipsius Ztrouicha vocato existentem, et villam Porhouyg; item rectam medietatem villule Bebcy vocate, cuius villule alia medietas ad Castrum nostrum

Next

/
Thumbnails
Contents