VJESNIK 7. (ZAGREB, 1905.)
Strana - 144
144 domino bano inter nos ex vna, et nobilem adolescentem comitem Johannem filium quondam comitis Neliptii de Tign et nobilem dominam dominam Belislauam matrem predicti comitis Johannis parte ex altera, diuersis placitis et tractatibus, tandem ex utrinque parte in förmam et modum conuenimus et concordauimus infrascriptum, videlicet quod idem comes Johannes ante omnia castra quatuor videlicet Vnaz, Potçitel, Serb et Stok ad manus regias libère cum omnibus que in suis sunt manibus, resignabit et Castrum Tign ac Castrum Breç cum omnibus suis pertineneüs retinebit quousque sibi Cethina cum suis pertineneüs et debitis et Castrum Cüssia insimul presententur et assignentur nostra seu regia potestate, et tunc cum prefata castra, scilicet Ceth et Cüss et ad ipsa spectantia habuerit, dictus comes castra predicta, videlicet Tign et Breç, ad manus regias sine questione ae more subterfugio resignabit. Quamdiu vero dictus comes castra sepedicta, scilicet Tign et Breç tenuerit, nobiles in tenutis et pertinentiis dictorum castrorum Tign et Breç manentes, nulli nisi predicto comiti seruire et a nullo nisi ab eodem comité debeant iudicari. Omnia eciam prêter predicta que in prefatis literis priuilegialibus regiis continentur, salua eidem comiti Johanni et domine matri sue, prout inibi sunt expressa, inuiolabiliter permanebunt. Nosque ipsum comitem Johannem ad optinendum, possidendum et retinendum omnia quecumque sibi per prefatum dominum nostrum regem et nos, ac dictum dominum Nicolaum banum donata, concessa seu promissa existunt, volumus et assumimus fideliter pro uiribus adiuuare, adhoc contra omnem hominem, solo prefato domino nostro rege excepto, qui ipsi comiti Johanni inimicari vellet et ipsum in suis rebus, possessionibus, iuribus uel hominibus indebite notabiliter offendendo, et idem comes talibus iniuriatoribus sua propria potentia resistere non valeret, nos eidem cum pej* ipsum fuerimus requisiti, assistemus consilio et auxilio efficaci. Prefata igitur omnia et singula de benignitate ac auetoritate prefati domini nostri regis confisi, de consensu et plena uoluntate predicti domini Nicolai bani, sepedicto comiti Johanni promisimus ac insuper una cum predicto domino bano tactis sacrosanctis euangeliis et sanctorum reliquiis, cum duodeeim de nostris comitibus, baronibus et nobilibus iurauimus, vt hec ei quamdiu in predictis et aliis prefato domino nostro regi fidelis existet, firmiter obseruentur. Prefati quoque comes et domina mater ipsius, vna cum venerabili patre et domino domino Nicolao episcopo de Tign ac aliis viginti et vno nobilibus suis in literis suis super hoc confectis expressis, nobis et predicto domino Nicoiao bano, multis nobilibus et notabilibus uiris presentibus, vt semper sint prefato domino nostro regi et sanete corone fidèles, ac vt hec omnia in quantum eos tangunt inuiolabiliter debeant obseruare,"tactis eisdem sacrosanctis ewangeliis et reliquiis iurauerunt. Super quibus omnibus literas nostras fecimus fieri et nostri sigilli appensione muniri. Nomina autem nostrorum nobilium nobiscum coniurantium hec existunt: Wölk voywoda, Paulus filius Chorwatini, Dabyssa Chorwatinus Stephani, Stephanus Drusik, comités Pribislauus Chlappouik, Stephanus Celnik, Dragissa filius comitis Stypkonis, Tichcinus filius Vitani, Zerkoe, Ostoya, Rogata, Stypan Goislauik nobiles et iupani. Actum et datum Tignini in uigilia beati Johannis Baptiste, anno domini millesimo trecentesimo quadragesimo quinto. Original na pergament, na crvenoj vrpci nekoć visio pečat, koji sada fali. Rep. 42. Fase. B. Nr. 9.