VJESNIK 7. (ZAGREB, 1905.)

Strana - 141

141 posterorum. Nos igitur pro speciali remedio arrimarum felicium progenitorum et heredum nostrorum defunctorum, ac pro salute et sanitate nostra, ac no­bilis domine domine Vrse, uxoris nostre, scilicet Duymi, matris nostre, videlicet Friderici comitis, et domine Elyzabet uxoris nostre, comitis Friderici, filiorumque nostrorum, tarn presencium, quam futurorum, deliberato animo et maturo consilio ordinamus liberaliter uenerabilibus et religiosis uiris priori et conuentui domus vallis sancti Mauricii in Gyrio, ordinis Carthus, Aquileiensis diecesis, vnam salmam olei omni anno in epiphania domini perpetuo dandam, ceterum uero ut predictos fratres sorti dei super omnes religiosos quos assumptos propinquius credimus, pro nobis circa dei clemenciam soliciores perpetuo senciamus, eisdem dona­cione irreuocabili inter uiuos concedimus quadraginta staria salis omni anno in ascensione domini assignandas perhemniter eo modo, quod ad utilitatem predictorem fratrum potest comodius intelligi siue dici, que omnia reddi debent predictis fratribus' supradictis terminis de nostris propriis reditibus in Segnia civitate. Renunciantes nos prcdicti Duymus et Fridericus omni iuri et iuris­dictioni, quo uel quibus posse contra predictam donacionem in aliquo contraire, preterea quiquid et cuiuscumque condicionis a predictis fratribus emptum seu comparatum fuerit, débet sine teloneo tributo, uel tergovina et qualibet alia exaccione in omnibus dominu nostri districtibus libère et dimitti addimus, quoque bona et sincera fide obligacione hereditaria firmiter statuentes, quod singula que predicta sunt a nobis a nostris heredibus ac succesoribus eorum atque rectoribus officiorum omnium nostrorum in perpetuum debeat inviolabi­liter obseruari. Qua re prefati fratres promiscrunt pro se et eorum"successo­ribus, quod pro salute et sanitate nostra et omnium nostrorum, quam vivorum tarn defunctorum, et specialiter pro incliti memoria patris nostri domini comitis Friderici, matris nostre domine Agne comitisse, omniumque defunctorum no­strorum in prineipio quadragesime omni anno tricenarum missarum ineipere, et pro nostris et omnibus, pro quibus orare intendimus, semel anno anniver­sariam deuotissime celebrare. Nos igitur in testimonium premissorum tradidimus predictis fratribus présentes literas nostrorum sigillorum munimine roboratas. Datum et actum Segnie, in festo purificacionis beate uirginis Marie, sub anno a natiuitate domini M 0 CCC°XV ,} indicione XIII. Suvremeni prijepis. Rep. 42. Fase. G. Nr. 47. VI. 11. oktobra. 1322. Karlo L potvrdjuje vojvodi Nelipic'u posjed županije drežničke. Carolus dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Comanie, Bulgarieque rex, omnibus Christi fidelibus tarn presen­tibus quam futuris, presencium noticiam habituris, salutem in omnium saluatore. Prouida regum consideracio non solum id quod extitit débet instituere, sed et legaliter instituta confirmare. Eapropter ad vniuersorum noticiam harum série volumus pervenire, quod nobilis vir de.Croacia Nelypcius woywoda, filius Georgii, filii Isaan, fidelis noster ad nostram accedens presenciam, exhibuit nobis priuilegium serenissimi prineipis domini Bele quondam illustris regis Hungarie, auuneuli nostri karissimi prospère recordacionis, super comitatu

Next

/
Thumbnails
Contents