VJESNIK 7. (ZAGREB, 1905.)
Strana - 117
117 tarnen optima fruor valetudine, et nunquam cura usus sum interea temporis, nec in praesentiarum utor. Proinde nec cogitet dorn, vestra magnif. se posse ab expeditione hujus anni emanere, verum si tantum periculum foret, ut ex praescriptione doctorum, et quidem plurium concurrentium, absolute curam suam iam coeptam continuare in longius deberet, eo non obstante, ita se promptam et paratam servare sciat, ut recuperatis viribus finitaque cura statim castra post me sequi, et ibidem comparare studeat. Ego enim banus, et colonellus et capitaneus esse non volo, nec possum, necessarie debebo subalternos quoque officiales meos habere. Quilibet officialium se excusat, et pro motivo cura majalis ab omnibus allegatur, si itaque omnium desideriis et cxcusationibus annuam, quomodo servitium suae Mai. sacrat. promovebitur, nec video rationem rebus sie stantibus, cur sua Mai. sacrat. copias banales, et regnum officiales confiniarios solvere debeat, si dum servire necessum est, semet excusare nitantur. Vice commendans porro Kosztanicensis in confinia manere debebit, quia confinium non potest uno ex suis superioribus officialibus privari. Quod concernit per me arestari iussos Valachos, crederem dorn, vestram magnif. pro futura regni congregatione 1 isthic comparituram, tandem iisdem coram plura. Vacantem vaivodatum praetendentia subjecta occasione congregationis generalis semet intinuent et praesentent videbo extunc cui conferri debeat vaivodatus idem. Equités autem septingenti ex confinio Kosztanicensi ordinati, completo numero compareant et statuantur, nam ex eodem confinio prout informor sex millia etiam hominum prodire possent. Et quia servitium suae Mai. sacrat. exigat ut ordinata militia cum confiniaria regni tum ex aliis generalatibus et inferiöri Sclavonia confluens quo citius se moveat, magnif. dorn, vestrae serio committo, ut dictos septingentos équités. ex confinio suo ordinatos iuxta tenorem priorum ordinum meorum infallibiliter pro die duodeeima proxime affuturi mensis Junii ad Rakerspurgum sistere noverit, nec intermittat. Atque his eandem magnif. dom. vest. ad vota féliciter vivere desidero et maneo spect. ac magnif. dorn, vestrae ad serviendum paratissimus Comes Joannes Palffy m. p. Varasdini 26. Maii 1707. P. S. Profecto excusationem cum cura maj ali consilium bellicum a nullo officiali audire vult, nec ego admittere volo et possum. Placeat dominationi vest. magnif. in confinio suo duodeeim muntaf ut vocant pro tegendis equis necessarias comparare, et prima occasione huc Varasdinum exmittere. Muntafae illae seu csergas nominatae tales sint, sicut dorn, comes Draskovich desiderat. Izvornik u kr. zem. arkivu u Zagrebu. XXXVI. U Varaždinu g. 1707. 30. maja. Ban Palffy kori zapovjednika kostajničkog baruna Krstu Dellissimunovića, što se bolešću izpričavao poći na vojnu, te da će predložiti saboru, da se takovim častnikom plaća umanji. Kako mu je već naložio, ima svakako na dan 12. juna doći svojom krajiškom vojskom u Radgonu, ako se je i ispričavao, da toliki broj (700) nebi mogao sabrati, pošto znade (ban) da može. Spectabilis ac magnifice domine baro et colonelle mihi observandissime. Alias quoque spect. ac magnif. dorn, vestrae literas de dato 16. praesentis