VJESNIK 7. (ZAGREB, 1905.)

Strana - 113

113 Maiest. sacrat. praesidio seu confinio Jeszenovicensi per memoratos inctytos status et ordines, quod destinatum ex authoritate nostra banali, supremique regni capitaneatus placidandum, dandum, atque conferendum esse duximus, prouti placidavimus, deđimus et contulimus. Harum nostrarum vigore et testimonio literarum mediante. Datum in archiducali civitate Vienna Austriae die quinta mensis Junii, anno domini millesimo septingentesimo sexto. Comes Joannes Palffy banus m. p. Nicolaus Szenthey m. p. (L. S;). Izvornik u kr. zem. arkivu u Zagrebu: Miscellanea br. 99. XXIX. U Beču g. 1706. 5. junija. Ban Ivan Palffy piše Osman paši bosanskomu, uvjeravajući ga neka samo tužitelje (koji se tužiše na krajišnike, jer ih orobiše i neke poubijahu) pošalje za­povjedniku Kostajničkomu barunu Krsti Dellissimunoviću, koji će jim zadovolj­štinu pružiti. On da će pako gledati na mir medju oba vladara. Excellentissime domine Pascia, amice noster nobis syncerissime colende. Salutis, longaevae vitae, atque fortunarum omnium voto cordiali prac amico nostro syncerissimo excellentissimo Pasciae et gubernatori regni Bosniae hisce significamus. Nos ejusdem honoratissimas Bihacsio nobis scriptas literas respectu et honore, quibus deeuit, et aeeepisse, et legisse. Quarum continentiis probe intellectis, cum nihil antiquius cordi nostro impressum habeamus, quam almae inter utrumque praepraesentissimum Imperium stabilitac pacis conser­vationem omnimode procurare, atque cum excell. dorn. Pascia syncerissimam colere amicitiam, statim spectab. ac magnifico dorn, baroni Francisco Christo­phori Dellissimunovich, supremo nostro et noviter creato in Costanicza com­mendanti literarum domini Pasciae copiam submisimus, atque ut desiderio et amicae requisitioni in effectu satisfiat, serio dicto commendanti demandavimus, ut eum, et quando querulantes eundem accesserint, ipse Costanicensis com­mendans (si tarnen negotium ita se habet, prouti in memoriali querulantium vobis repraesentatum est) omnimodam satisfactionem et instantiae comple­mentum sine mora querulantibus impendat; praeterea omni diligentia adinstatur, ut malitiosos et sceleratos illos homicidas comprehendendo sine misericordia secundum Deum et justitiam pro exemplo aliorum debitis affici faciat poenis. Placeat proinde excell. dom. Pasciae querulantes una cum memorialibus suis ad dictum commendantem nostrum Costanicenscm dirigere, ut audita parte utraque congruentius et citius satisfactionem obtineant querulantes. Casu vero quo (quod plane non speramus) per memoratum commendantem satisfactio débita de ineusatis non praeberet, nos certos reddere ne gravetur, et tunc ipsi in regnum venientes, sine ulteriori dilatione procurabimus satisfactionem. Coeterum sit securus excell. Pascia, quod a parte nostra omnimode in­defesso studio id curabitur, quatenus contentae sacrae capitulationis, inter nos quidem syncera amićitia retineri, inter populos vero regnorum nostrorum, et vestro gubernio concreditorum maxima tranquillitas et pax vigare possit. Quibus excell. dominationem vestram diu ad contentam suam salvam et incolumem supervivere exoptamus. Datum Viennae die 5. Junii 1706. Invictissimae et po-

Next

/
Thumbnails
Contents