VJESNIK 7. (ZAGREB, 1905.)

Strana - 100

100 Sztanichnyak idem capitaneus recenter locaverat, per dominam comitissam Draskovichianam armata manu devastatos, expulsosque et spoliatos esse, ex­ponit et lamentatur; quibus dicti capitanei querelis Maj. quoque vestra sac. permota severam delinquentes animadversionem benigne committere dignatur. Et quia uterque praemissorum casuum, me procul extra regnum Croatiae, ut­pote ad augustam Maj. vest. aulam existente et constituto, adeoque praeter omnia scitum et voluntatem meam praetensione commissus esse dignoscebatur ; hinc necessarios eosque districtos tarn dom. regni vicebano, quam et comi­tissae Draskovichianae dedi ordines, quatenus mihi genuinam et circumstan­tialem superinde informationem suppeditarent pro ulteriori desuper ordinando remedio, poenaque delinquentibus juxta benignam Maj. v. sac. mentem infli­genda: Interim vero et deinceps ab omni tumultu et violentiae attentatione subjectos sibi homines diligentissime simul et severissime inhibèrent. Ad quam porro demandationem, et intimationem meam dom. viccbanus taliter informavit: Excubias in dicto loco Petrovacz nunquam alias et ante­cedenter fuisse visas, vel usitatas, sed sub novissimi belli decursu per quosdam Kiriniensis Valachos in territorio banali non pridem locatos, primum erectas, et pro sola sui defensione institutas, totoque belli tempore magno sangvinis impendio conservatas, nunc vero post pacem primo conclusam remotis jam belli periculis per dorn, baronem Ramschisl pro flmbria suae jurisdictionis ex­tendenda, in aliquam controversiam sumptas, et milite Turaniensi custodiri in­tentatas. Unde ortam quidem fuisse inter dictos Kirinienses tamquam legitimos possessores, et Turanienses milites de novo se ibidem ingerentes occasionc dictarum excubiarum aliquam altercationem, pro qua tarnen complananda dorn, vicebanus eidem dorn. Ramschisl tempore commissionis Marsiglianae ocula­tam loci controversi inspectionem et revisionem obtulisset, ejusmodique obla­tione ipse quoque baro Ramschisl contentari visus fuisset. Domina vero com. Draskovichiana responderet : Se ibidem in vicinio bona quaedam Sztanichnyak confinio Turaniensi contermina optimo et haereditario jure jam a 30. et amplius annis possidere, eademque per antenatos etiam suos ab immemoriali tempore imperturbate possessa, numquam vero vel in minimo capitaneis Turaniensibus subjecta fuisse, quod ipsum sufficientibus tarn privi­legialibus literis, quam humanis testimoniis evincere semper et edocere parafa esset, imo jam coram inclyto consilio interioris Austriae bellico remonstrasset. Quorum porro bonorum usum aliquem et fructum filio quondam suo com. Petro Draskovich dum Turaniensem teneret capitaneatum admisisset, cujus exemplo in sui favorem perperam interpretato, dictus baro Ramschisl bona eadem ad confinium et capitaneatum Turaniensem omnibus viribus applicare laborasset, novasque Valachorum colonias pro ponenda jurisdictione sua in territorio dictae dorn, comit. propria duntaxat authoritate, et pro privato cora­modo suo collocare nil pensi duxisset. — Unde eadem. com. Draskovichiana nihil amicis requisitationibus apud eundem baronem proficiendo, ne totalem suorum bonorum jacturam pateretur, primum quidem Valachos eosdem ad obedientiam, et servitutem sibi qua haereditariae dominae debitam admoneri fecisset, his vero non succedentibus eosdem tanquam contumaces, adeoque vio­lentos ex fundo suo amoveri fecisset, nihil se contra Maj. v. sac. delinquere arbitrata, si avitam haereditatem suam contra violentam dicti baronis Ram-

Next

/
Thumbnails
Contents