VJESTNIK 6. (ZAGREB, 1904)
Strana - 93
93 Est ne verus catholicus vel non? Si est catholicus cur eandem hostiam, aliunde sibi propalatam deum catholicum esse, ad tam profanam rem exercendam praeparaverit ? Tandem ligatis manibus tertia hora pomeridiana, interrogatus utrum sciverit revera illam hostiam consecratam fuisse? Quodnam anni -essent, a quo noticiam cum barone Josepho Vojnovich contraxisset? Utrum habuerit hostiam tempore servitii apud Vojnovich existentis ? Cujus fidei fuerat iile nauta seu molnar, a quo hostiam émit? Quamdiu Rigae fuerit, postquam hostiam emisset? Quando est confessus ultimatim ? Cujus religionis sacerdos exaudiens erat? Erat linguae germanicae et nationis cujus? ipsi monstraverit illam hostiam, ut emat ab illo istam hostiam, quod habebit deum catholicorum et ulla poenitus arma timebit. R: Quod sit catholicus. R: Quod etiam illam propter virtutem illam propalatam intentionem, illam hostiam in patriam reportanti habuerit ad capellam s. Antonii. R: se nullatenus scivisse. R: quod ultra 15 anni sint. R: quod hostiam jam habuerit longe antecedenter, prius quam ad servitium Vojnovichianum venisset. R: se non scire. R: septem circiter diebus, et indequod discesserit Revellam, abinde vero Varsaviam, ubi duobus annis ob pedis dolorem morabatur. R : Varsoviae. R: Capucinus. R: Fuit Gallus, sed italice sei vit, cui etiam quod italice confessus fuerit. Et taliter in praemissis torturis circiter hora media tertia existens ad interrogata uti supra respondit et animadversum est in eodem ineusato, quod torturae praemissae non multum nocere ipsi potuissent. Nichilominus tarnen sub praemissa ultima tortura existens, interrogatus : Quamdiu morabatur Zagrabiae ? R : quinque aut sex diebus.