VJESTNIK 6. (ZAGREB, 1904)

Strana - 89

'89 Kussenka seu Kusselka ratione et praetextu actuum magicorum infrascripta torturalis examinatio et confessio ordine sequenti. Et imprimis memorata Helena Kusenka fortiter torturata et pressis cippo ferreo digitis, in negativa perstitit nihilque fassa fuit. Secundo fortiter torturata et humeris acriter fune compressas, fassa est semel in somniis unum adolescentem sibi comparaisse, nescire tarnen an daemon vel aliquis alter fuerit. Tertio ad scalam posita et fortiter tracta fassa est, quod semel ipsi ante annum in domo familiae dominarum sanctimonialium claustri Zagrabiensis con­stitutae daemon in forma cujusdam adolescentis de nocte comparuisset et supra ipsam jacendo cum ipsa Helena Kuselka bis circiter convixisset et ex ejus­modi diabolico coitu carnalem quoque delectationem sensisset. Quibus praemissis in tortura per intégras quinque horas constituta et usque penultimum gradum scalae fortiter tracta nihil amplius fateri voluit. Praesente me Francisco Baiszmon capitaneo m. p. Et me Ignatio Pozvinszky exmisso m. p. Die immédiate sequenti in domo lictoris civitatis praesentibus iisdem quibus supra continuata est suprascriptae Helenae Kusselka torturalis exami­natio et confessio. Quarto humeris compressis fune suprascripta Helena Kusselka fassa est, se esse manifestam sagam et quod ad hoc facinus ipsam disposuerit ex Miku­lich Helena Skrinyarich, quodve cum ipsa semel ad ecclesiam sancti Emerici pervenisset ibidemque ipsam adhortata fuisset, ut cum dicta Helena Skrinyarich pergat, quo facto excitatus est magnus ventus et cum ipsa insimul avolavit in montem Meduedh, ubi etiam plures complices socias in eodem monte re­pérait et agnovit, nimirum ex Fraterschicza Margaretham Bezoukam, patrum societatis collegii zagrabiensis colonissam ; Helenam Mikcheuichkam ex posses­sione Custossia ; Margaretham Liszouiczam ex Mikulich, similiter collegii za­grabiensis colonissam ; Helenam Klemencheuicza ex possessione Chernomereez, domini civitatis parochi colonissam ; Magdalenam Chumigouka prope eccle­siam sancti Emerici habitantem, colonissam defuncti domini protonotaru Georgii Plemich ; ubi etiam in forma unius viri in praefato monte cum supradeclaratis sagis diabolus praesens aderat. Praeterea fassa est sagam quoque esse Mar­garetham Gallouichkam ex Mikulich, matrem cujusdam sartoris Pauli Gallouich, quodve dicta Margaretha Gallouich coram praefacta Helena Kusselka semel dixisset formalia : „Tu etiam debes esse manifesta saga, nam dum filius meus fuisset infirmus, eundem dum certo unguento ungebam venerat una gallina nigra ad praefatum filium meum". Fassa praeterea est, se jam tribus annis in diabolica hac arte et professione constitutam esse. Quinto fassa est, quod suprascripta Magdalena Chumigouka maxima sit causa, quodve illa principaliter ad praemissam diabolicam hanc artem magi­cam induxerit, nam dum in suprafato monte Medued memorata Helena Kus­selka cum dicta Magdalena Chumigouka constituta esset, insimul ex dicto monte volaverunt in certam molam infra ecclesiam sancti Emerici constitutam,

Next

/
Thumbnails
Contents