VJESTNIK 6. (ZAGREB, 1904)

Strana - 39

39 lierem quam ipsa mortua manu propria verberaverat et nisi exproclamasset adiutorium et cucurissent gentes quae prope erant, interficiebat ipsam, qui ad­currentes viderunt eam et exclamantem verberatam et excapillatam, nec viderunt quemquam circa ipsam, sed dixit eis, quod visibiliter vidit et cognovit ipsam; quae mortua plures et plures novitates fecit in domo quondam Ventu­rini de Cesanis ibi existente et demum coadunatis pluribus rebus et massariciis dictae domus in loco ubi expiravit, in eadem domo imposuit ignem et nisi quidam insularii nocte ibi prope dormientes iam in aurora intrassent domum prae­dictam et extinguissent ignem, combussisset domum cum omnibus rebus ; et multas alias novitates fecit per insulam, ita quod prae timore ibi in propinquo homines praesertim nocte non audebant morari. De quo die veneris (4.) mensis iulii proxime sequentis, me ibi existente (una cum) dominis Iacobo de Ra­duchis et Blasio de Soppe rectoribus Iadrae, per filios dicti Venturini, scilicet Petrum et Ioannem et per plures insulanos querimonia porrecta extitit et petita licentia, ut possent sepulturam excoperire et infigere cugnum in pectus eius, quoad praedicta iam cessaretur, quibus hoc concessum extitit. Die veneris 3. mensis octobris captus fuit Bellota de Pago per alios Pa- 3. oct. genses et ductus fuit in Pagum aliquibus vulneribus vulneratus et cras de mane dominus Paulus de Georgiis, comes Pagi, fecit ipsum suspendere per ipsius famulum ad furcas. Eodem anno nulla parva avicula, prout passeres et similia, apparebat apud nos, muschae infestae ac ultra solitum modum gignitae duraverunt per totam aestatem, pulices paucissimae ; et iam sequenti hyeme fuerunt maxime siccitates, ita quod de aqua in puteis vix poterat reperiri, venti septentrionales a festo Sanctae Luciae de mense decembris quasi per dies centum cum asper­rimis frigoribus et insuetis continuo viguerunt profundissimae nives, glacies grossissimae et latae in montibus et apud maritima, ita ut multi portus et littora satis "large congelata fuerunt per insulas nostras et iuxta civitatem, propter quod multi parvulorum piscium in mari natantes mortui inveniebantur a pisca­toribus, aucupes etiam capiebant ranunculas paucas cum digitis sive pedibus desiccatis frigore et gelu maximo, et inde circa finem mensis martii proxime sequentis, cecidit quaedam caligo in partibus istis, et tunc immédiate et quasi eodem die apud nos multi civium nostrorum nobilium, ignobilium, pauperum, divitum, laicorum, clericorum ac religiosorum et cunctorum hominum utriusque sexus ceciderunt in aegritudinem cum ingenti tussa et capitis dolore, febrici" tantes, ita ut eodem die similiter circa 15 nobiles de potioribus et populäres plusquam 20 iacuerunt infirmati, et in cursu scilicet dierum ultro centum nu­mero, posuerunt se in lecto et demum subsequenter ultra mille infirmati sunt in civitate nostra, ita quod non evasit domus aliqua, quae careret aegritudi­nibus, imo quasi omnes de singula domo iacuerunt in lecto ; pauci enim de ipsa infirmitate mortui sunt, et Uli qui decesserunt pro maiori parte, fuerunt valde senes. 1405. De mense februaru alii duo Pagenses et unus Segniensis, Mervicca sei- feb. licet, capti ut supra et dueti Iadram, suspensi fuerunt, scilicet ipse Mervicca ante Iadram et alii duo ad portam.

Next

/
Thumbnails
Contents