VJESTNIK 6. (ZAGREB, 1904)

Strana - 31

31 Die 12. mensis aprilis proclamavimus per civitatem, quod nullus Spala- 12. apr. tensium intrinsecorum audeat et praesumat accedere Sibenicum sine licentia et permissione nostra speciali, sub certa poena et similiter quod nullus Sibeni­censis audeat nec praesumat accedere Spaletum, sub eadem poena. Die 15. mensis aprilis, et fuit iovis sanctà, fecimus pacem inter ser Ste- 15. apr. phanum Dragani cum attinentibus suis et inter Ioannem Naplavich et Georgium Draganich etc., et haec pax fuit facta in palatio comitatus, praesentibus multis nobilibus Sibenici et consanguincis utriusque partis. Die 18. mensis aprilis, in die resurrectionis Christi, in palatio praedictae 18. apr. communitatis, coram pluribus nobilibus Sibenicensibus, fecimus pacem inter ser Stephanum Dragani et ser Paulum Petrovich. Die iovis penultimo mensis aprilis, ser Ioannes Naplavich iudex et ego 29- a P r­comes ivimus ad protomagistrum Sibenici, ad locum ubi débet esse iactus ultra scriptus, et misimus signaculos in mari, inter quos iactari debent lapides et proiectus. Die veneris 7. mensis madii, applicuerunt Sibenicum cum una galeotta 7. maii iadrensi, in qua erat patronus ser Marcus de Porno, ser Damianus de Nassis et ser Andreas Nicolai de Grisogonis, ambasciatores communis Iadrae ad trac­tandum unionem inter communitatem Iadrae et communitatem Sibenici et alias civitates Dalmatiae. — Eodem die in consilio generali dictae civitatis captum fuit per omnes in dicto consilio, ut firmetur dicta unio inter praedictam commu­nitatem Iadrae et Sibenici, etiam si aliae civitates Dalmatiae huic unioni dis­sentiant. Die 19. mensis madii incepimus iactum praedictum inter portas et fuimus 19. m aii ibi duo iudices et ego comes tertius, et nobiscum fuit ser Stephanus Maphei et ego in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti cum benedictione proieci primum lapidem cum fasculo sermitis (!). Die 5. mensis iunii audivi novum, quod dominus noster rex Sigismundus 5. i Lin . reversus est Ungariam, et locutus fuit hoc, qui propriis oculis vidit ipsum sanum et incolumen in loco vocato Vela Sobbota m ). Die mercurii 28. mensis iulii transmisi unam barcham cum rebus meis 28. iul. Iadram. Die 2. mensis augusti reeepi totum residuum dicti mei salarii. 9. aug. Die 20. mensis augusti intervenit casus Ioannis nepotis mei, scilicet filii 20. aug. ser Andreae de Grisogonis, videlicet quia nocte praeterita inventus in domo ser Zanini Barbae de Sibenico, et eodem die expedivi eum Iadram, ne deterius contigeret dicta oceasione, cui dedi de pecunia mea, quando recessit, libras solidos octo. Die lunae 23. mensis augusti recessi a Sibenico et ivi Tragurium et 23. aug. venit in societate mea ser Daniel Marini, ser Ioannes Naplavich et ser Ni­colaus Dissote. Die iovis 26. praedicti mensis augusti, pervenimus in Tragurium. 26. aug. Die sabbati 2. mensis octobris, recessi a Tragurio. 2. oct. Die mercurii 6. mensis octobris applicui Iadram cum tota familia mea. 6. oct. m ) Nagy-Szombat, Trnava.

Next

/
Thumbnails
Contents