VJESTNIK 6. (ZAGREB, 1904)
Strana - 240
240 II. Ex processu fiscali criminali contra Jammern Hrenek, generosi domini Christophori Seminay colonum, in facto concrematae certae mulieris Sztubicensis, in ultimo praeterita inclituum Zagrabiensis et Crisiensis comitatuum sede judiciaria promoto et celebrato, finalis deliberationis extractus: Deliberatum est: Scandaloso et nimium tumultuario incenso infelicis mulieris, actu magistratui comitatensi delato, ac per eundem bene rumina'to ac investigato existente : quandoquidem praescriptus I. ex fassionibus quatuor complicum in jure factis atque ad oculum eidem I. ratificatis, in eo reus compcriatur, quod nimirum idem I. eandem mulierem ad rogum deduxerit, profugere volentem, et cadentem comprehenderit, fune post confessionem peractam ligaverit, ad rogum imponi coadjuverit, taliterque antesignanus et proximus ejusdem mulieris mortis accelerator extiterit, imo ex propria pari formiter suprascripta fassione reus et coripheus agnoscatur, ideo eundem I. ipsi in promeritam poenam, aliis vero hominibus horribile in exemplum in loco perpetrati delicti praeprimis ense carnificis feriendum, caput ejusdem ibidem errigendo patibulo, corpus vero rotae apponendum decerni, hocque facto ipsum I. morti adjudicari. Idem juratus notarius m. p. Ex originali processu extractum etc. III. Ex processu fiscali criminali contra Andream Klucharichek, egregii Petri Merzlyak comitatus Zagrabiensis vicejudicis nobilium colonum, in facto concrematae certae mulieris Sztubicensis in ultimo praeterita incl. Zagrabiensis et Crisiensis comitatuum sede judiciaria promoto et celebrato, finalis deliberationis extractus. Deliberatum est: Esto praescriptus I. in torturali examine ultra suam praecedaneam benevolam fassionem nihil novi dixisset, attamen tarn ex eadem, quam et aliis gravatoriis indiciis in media classe delinquentium reus comperiretur, ideo eundem I. in foro Sztubicensi et praesente populo ex reflexione perpessae torturae solum stigmate in fronte per carnificem adurrendum decerni. Publicatum per eundem juratum notarium manu propria. Ex originali processu extractum, lectum et extradatum per me Josephum Magdich, inclyti comitatus Zagrabiensis ordinarium vicecomitem m. p. (L. S.) LXVII. 1757. 30. ožujka, Vrabče. Katolički župnik Mirko Perković traži u velikog župana pomoć proti vješticam. Spectabilis ac magnifiée domine suprême comes, domine mihi Semper colendissime ! Postquam aliqualis notitia sagarum duarum ex relatione miserae netricis