VJESTNIK 6. (ZAGREB, 1904)
Strana - 238
238 praecedanea fassione perstitit, quae quia tortura finem suam obtinuisset, ex eadem dimissa est. Coram me Petro Krajachich, incl. cottus Zagr. judlium m. p. Et coram me Nicolao Babochay aliter Cheh, incl. cottus Zagr. vicejudlium m. p. LXIV. 1752. prije 20. julija, u Beču. Pismo bana Karla Batthyany-a, upravljeno u pogledu progona vještica u Hrvatskoj grofu Ljudevitu Erdödy-u, kr. namjestniku. Excellentissime etc. Notum erit ipsimet Excellentiae Vestrae, quod in omnibus provinciis civili societate praeditis de sagis et magis non adeo multum aut prorsus nihil opinionis habeatur. Unde aperio confidentialiter Excellentiae Vestrae, Suam Majestatem caesareo-regiam iteratis jam vicibus me clementissime allocutam esse, qualiter sibi relatum habeat, quod in regno Croatiae cum processibus contra sagas institutis abusive plane et illegaÈter agatur. Et cum illa tanquam suprema justitiaria et domina sibi hanc rem veluti conscientiae suae adversam consideret, vel ideo, siquidem theologi in regnis et provinciis civilitate excultis, quorum nimirum scientia moderno tempore in summo jam apice posita est, sagarum existentiam in nuda vulgi assertione et hominum opinione subsistere assererent. Commisit mihi proinde Sua Majestas sacratissima, ut processum contra ejusmodi sagam, non adeo pridem ibidem institutum, definitum et executioni mancipatum, cum tota sui série mihi proximius exmitti facerem, eumque dein eidem Suae Majestati sacratissimae humillime porrigerem. Posset enim evenire, quod eadem talem per utriusque juris expertos viros ruminari curare dignaretur. Non gravetur idcirco Excellentia Vestra talismodi processum sibi consignari facere, mihique fine praemisso transmittere. De reliquo autem, si talis de facto curreret processus, non est propterea cum eo cessandum, sed oportet in inquisitione ultro progredi, ita tarnen ne sententia ferenda executioni mancipetur, sed mihi praevie aeque submittatur, ut itidem summefatae caesareoregiae Majestati illum exhibere valeam. Vult enim eadem Sua Majestas unam ejusmodi sagam hue transferri curare et hic cum inquisitione eam confrontari, ut ipsamet experiri valeat, an revera cum ejusmodi sagis aliquid sit. Quod enim dum Excellentiae Vestrae impense recomendo, una constantissime per- j severo Excellentiae Vestrae etc. Prosti prepis bez naslova i podpisa, nu iz sljedećeg pisma proizlazi, tko je ovaj znameniti list pisao i komu. LXV. 1752., 20. julija, u Zelinu. Kr. namjestnik grof Ljudevit Erdödy piše podbanu Ivanu Rauchu u pogledu pretjeranog progona vještica u Hrvatskoj. Spectabiiis domine vicebane, mihi colende! Ex adnexis isthic in copia suae excellentiae banalis literis (ovdje pod br. LXIV.) plenius perspicere velit spectabilis dominatio vestra, qualisnam