VJESTNIK 6. (ZAGREB, 1904)

Strana - 216

216 XXIX. Illustrissimo ac Reuerendissimo Domino Martino Borkouics, Episcopo Zagra­biensi, Abbaii Beatae Mariae Virginis de Topuszka, Sacrae Caesareae Regiaeque Maiestatis Consiliario, Domino et tanquam Patri obseruantissimo. Zagrabiae. T. XIV. Nr. 82. Illustrissime ac Reuerendissime Domine Domine et tanquam Pater obseruantissime ! Salutem et otiorum meorum paratissimam comendationem. Circa negotium prae­dicantis Legradiensis, dubia Illustrissimam ac Reuerendissimam Dominationem Vestram opinione teneri supponens, eidem Illustrissimae ac Reuerendissimae Dominationi Vestrae significare uolui, rem hanc apud me obliuioni minime esse traditam, verum potius, pro commodiori eiusdem praedicantis exturbatione (non obstante alia etiam Uice Comiti Co­mitatus illius, ui benigne commissionis per me facta exequendi hujus negotii delegatione) eam aduenisse modalitatem, prout defacto quoque id ipsum hic in aula Suae Maiestatis adurgeo, quatenus uidelicet mihi tanquam praetactae commissionis negotium religionis tan­gentis praesidii per speciale decretum committeretur, ut ego dicti praedicantis ejectionem nomine et authoritate Suae Maiestatis mihi hac in parte attributa, ac ex superabundanti quoque modo permisso attribuenda Excellentissimo Domino Comiti Christophoro de Ba­ttyan, tanquam partium harum regni cisdanubianorum supremo generali (cum cujus scitu dictus praedicans in Praesidium introductus esset) delegare et injungere valeam. Prout etiam bina ejusmodi Suae Maiestatis Sacratissimae benigna décréta in horas ex­pecto mihi transmittenda, unum quidem mihi praedeclarato cum tenore intitulandum, al­terum uero ad memoratum Dominum Comitem Generalem super praemissis quantocius exequendis intimanda nimirum per me Suae Dominationi Illustrissimae et Excellentissimae repetiti praedicantis ex auetoritate in effectum deducenda dirigendum. Quibus quidem benignis Suae Maiestatis Sacratissimae mandatis, per me aeeeptis, eum statim circa amotionem ejusdem praedicantis instituam ordinem, quo dictu etiam praesidium Legradiense instar aliorum locorum, ad articularem in passu exercitu reli­gionis normam reducatur, nec maiori eatenus gaudeat praerogatiua, quam statuta diae­talia se extendunt. Scripseram praeterea proxime elapsis diebus tarn Illustrissimae Dominationi Vestrae quam venerabili etiam Capitulo Zagrabiensi, ratione certi cujusdam iuvenis egregii vi­delicet Francisci Kyssffaludy interponens me penes eundem, quatenus per unum adhuc annum, hic in collegio Croatico studia sua continuaturus toleretur, siquidem Dominus praefectus ejusdem collegii (uti se apud me excusasset) sine expressa dicti Venerabilis Capituli annuentia et commissione eundem ulterius intertenere non auderet. Quia uero nullum adhuc ab Illustrissima ac Reuerendissima Dominatione Vestra (cui etiam meas vener. Capitulo Zagrabiensi scriptas incluseram, negotiumque hoc secundandum officiose commendaueram) desuper aeeepissem responsum, Illustrissimam ac Reuerendissimam Dominationem Vestram, eapropter iterato rogandum censui, quatenus praefatum quoque vener. Capitulum in id inducere dignetur, ut mentionatus iuuenis uno adhuc anno pro eo, quod hactenus ad rationem annualis sui uictus pendere solebat, quanto in dicto Col­legio croatico permanere quaeat. Quem Illustrissimae ac Reuerendissimae Dominationis Vestrae, eatenus demonstrandum mihi fauorem eidem ac uenerabili quoque capitulo data alia simili oceasione reponere non praetermittam, manendo Illustrissimae ac Reuerendissimae Dominationis Vestrae Viennae 1. Novembris, 1682. Seruitor et filius Semper paratissimus Ççmes Nicolaus Draskouics,

Next

/
Thumbnails
Contents