VJESTNIK 6. (ZAGREB, 1904)

Strana - 211

'hi seu collegis meis sim executionem hanc commissurüs siquidem tenor etiam praetaci benigni mandati Suae Maiestatis id ipsum in se contineret ut ejectioni repetiti praedicantis unus ex Dominis collegis meis intersit eademque dicti D. Comitis de Batyan assistentia utatur. Quam ob rem prouinciam hanc Domino Joanni Perneszy non solum tanquam Uice Comiti comitatus Szaladiensis, uerum tanquam etiam comissario regio et collegae meo delegaueram ea modalitate, quae tarn in benigna Suae Maiestatis mihi data in­structione quam recentiori quoque special! mandato suo repetito Domino Generali et Comiti de Battyan praescriberetur exequendam. Haeret igitur negotium hocce minus effectuatum in hanc usque horam, ex parte Domini Perneszy, qui tarn uiribus seu potentia haereticorum illorum Legradiensium, quam conspiratione, seu ad nescio quas etiam extremitates concepta eorundem resolutione per­territus, excusat se coram me praetensa sua, ad exequendum hoc negotium insufficientia, uel hoc etiam ex capite, quod in dicto praesidio Legradiensi etiam octingenti bene armatt et exei citati milites Accatholici numerentur, e conuerso sub toto harum partium Genera­latu uix sexcenti habeantur milites Suae Maiestatis stipendiarii, quorum etiam quotus quisque reperietur Catholicus. Ego nihilominus huic dicti Domini Perneszy excusatione necdum acquiescens nomine Suae Maiestatis denuo inlimaui memorato Domino Battyanio, quatenus eam in suppeditanda premissa assistentia, obseruet rationem seu moderamen, ne per amotionem praedicantis praesidium illud excidis exponatur, et benignum etiam clemen­tissimi domini nostri mandatum in effectum deducatur. Mihi intérim incumbit, tarn supra­fati Perneszy excusationem, quam ulteriorem etiam negotii huius euentum Suae Maiestati mediante demissa mea relatione representare singulaque humillime detegere. Assecurando Illustrissimam ac Reverendissimam Dominationem Vestram me nec imposterum quoque quidquam praeter amissurum. quod Diuini cultus ortodoxaeque fidei nostrae deseruisse videro, promotioni et incremento complurium felicissimorum nouorum annorum recursus Illustrissimae ac Reverendissimae Dominationi Vestrae iterato etiam comprecans. Datum in Caslello meo Locomani, die ultima anni 1682. Illustrissimae ac Reverendissimae Dominationis Vestrae Filius paratissimus. Comes Nicolaus Draskovics. P. S. Excellentissimum Dominum banum podagra et tyragra liberare primo ex litteris Illustrissimae ac Reverendissimae Dominationis Vestrae intelligo. Opto eidem ex corde pristinam valetudinem. XXII. Illustrissimo ac Reverendissimo Domino Martina Borkovits Episcopo Zagra­biensi, Abbati Beatae Virginis Mariae de Topolszka, Sacrae Caesareae Regiaeque Maiestatis Consiliario. etc. Domino Praelaio suo ac Patrono gratiosissimo. Zagrabiae. Citissime. T. XIV. Nr. 53. Reverendissime ac Illustrissime Domine Episcope. Domine frater in Christo mihi collendissime, praemissa salute humanissima et serui tiorum paratissimorum oblatione. Ex binis de dato 5. et 10. Julii currentis anni datis ac per me bene habitis fusius intellexi intentionem, cui ut p/o posse meo ratione bonorum! satisfaciam, certe nihil sum intermissurus solum oportunum tempus praestolor et occa­sionem. Praeterea quo ad recomendatum praepositum nihil timendum, non eam Sua Maie­stas Sacratissima informationem Reverendissimae ac Illustrissimae Dominationis Vestrae praeteribit, abs re tarnen non esset Illustrissimum Dominum Cancellarium peramice requirere per literas humanas, ne in praeiudicium tarn Episcopi quam Episcopatus Zagrabiensis absque praeuia informatione expediret. Hac oceasione notificere uolui, parochum Legradiensem uigore adiacentis attestationis annuatim leuare suum deputatum et siquidem inaudiam

Next

/
Thumbnails
Contents