VJESTNIK 6. (ZAGREB, 1904)

Strana - 205

205 petens illum tanquam supremum capitaneum, ut talibus non faueat sed potius quae sunt impendienda impendiat, ad meam petitionem hoc respondit, quod si habuerit de­mandationem uel a consilio bellico, uel ab Illustrissimo D. Collonics, uel uero a suo generali Domino Comité Bottyani, tunc libenter faciet, secus autem non potest quia nec audet, si uero demandauerint ipsi tunc capiet illos et mittet quo maiores postulauerint, quod omnino fiet si Vestra Dominatio Illustrissima ac Reuerendissima uel semel calamum ad superiores mouerit, in quo Deus optimus Illustrissimae ac Reuerendissimae Dominationis Vestrae laborem fecundet et in bona sanitate nobis superstitem conseruet omnibus uotis meis aprecor. Datum Legradini. Die 7 Julii 1676. P. S. Si noster esset modus ne laniones diebus Ueneris et aliorum ieiuniorum macella aperirent et carnes venderent esset utilis et bona introductio, qualiter autem hac poterit fieri Illustrissimae Dominationis Vestrae sapienti iudicio comitto. Illustrissimae ac Reuerendissimae Dominationis Vestrae humilis capellanus Blasius Pékuarich, paroch. Legradiensis m. p. XIII. Illustrissimo ac Reuerendissimo Domino D. Martino Borhouich Episcopo Za­grabiensi, B. V. M. de Topuszka Abbati, Sacrae Caesareae Regiaeque Maiestatis Con­siliario, Domino Domino et Praelato gratiosissimo. T. X. Nr. 40. Illustrissime ac Reuerendissime Domine D. Praelate gratiosissime salutem et precum meorum humillimam comendationem. Facinus suum nefandum ut Illustrissimae ac R. Dominationi Vestrae scripsi, nequam Achatolici perpetrarunt, et sequenti post datas solemmite armata manu praedicantem suum cum uxore et prolibus ac toti suppellectili adduxerunt; adducto eadem armata manu per uiolentiam non curata mea prohibitione ac protestatione, aperta sera, qua clausuni coemeterium exstitit, et secunda qua turris, campanas quoque suas tres abstulerunt, ac cuncta alia, quae antecendenter ipsius erant, et mihi tradita post eius discessum praeo­cuparunt, quae omnia apud me recte existentes duo Domini Fratres nimirum D. Georgius Jantholouich Parochus Bukouensis et D. Johanes Gassich Parochus S. Emerici in Jembriho­uecz uiderunt. His ita factis, ego nunc supersedeo ab administratione sacramentorum ac aliis, quando quidem uiolatam ecclesiam per omnia esse indico. Idcirco ab lllma ac Rma Dominatione Vestra expecto informationem, et contra haec delicta haeretica remedium. His Illustrissimae ac Reuerendissimae Dominationi Vestrae omne bonum exoptans, me ac meas preces humiliter recomendo et maneo. Illustrissimae ac Reuerendissimae Dominationis Vestrae Humillimus Capellanus Blasius Pékuarich Parochus afflictus Legradiensis m. p. Raptim in Legrad 27. Februaru 1677. XIV. Illustrissimo ac Reuerendissimo Domino, Domino Martino Borkouics, Episcopo Zagrabiensi, Abbati Beaiae Mariae Virginis de Topuszka, Sacrae Caesareae Regiaeque Maiestatis Consiliario ac Domino Domino gratiosissimo. Zagrabiae. T. X. Nr. 65. Illustrissime ac Reuerendissime Domine Domine gratiosisime, humillimam serui­tiorum meorum commendationem. Pregratas Iii. ac Reuerendissimae Dominationis Vestrae de dato 7. currentis mensis ad me datas reuerenter accepi. Quantum ad praedicantem expulsum sperare nullum ulterius

Next

/
Thumbnails
Contents