VJESTNIK 6. (ZAGREB, 1904)
Strana - 174
174 Offerimus dignas tanto pro munere laudes ; mille, Tibi, grates turba recepta refert. Dona dedere Tuae pietatis maxima nobis, quae liceat uita prosperiore frui. Vna dies Chlissam seruauit sola: salutem omnibus quam nobis praestitit una dies; Viuimus hic quia nos tribuit Tua mansuetudo, quod procul hostis ab est : haec Tua cura fuit. Quod sperare Tuus suasit meliora Jacobus, illius et praestans sollicitudo Tuum est ; Hic parat aduersis, extinguat ut hostis alas, addatque ut nostris spemque animumque fidem. Firmiüs hic Castrum ualido munimine firmat, öbstruit obstructum calce uirisque locum ; Subiacet huic portus castro tutissimus omnes acciperet classes, quas, reor, orbis habet. Stant in eo larices fracti maris : insula circum claudit et oppositum temperat illa fretum. Funibus hic tortis non est opus ; ancora fessas non retinet curuis dentibus ulla rates. Ostia 11 ) per medium gratissimä fluminis extant, ex quibus haud subitis, exit Yader aquis. Haec loca si raperent Turcae procul omén abesto, in gremio Lacij Barbarus hostis erit ; Litus in hesperium, qua Dorica cernitur Anchon, Hora vehet Turcas hinc duodena rates ; Tota Liburnia, cadet sedes si Chlissa peribit, lllyrus, Istrenses, Adriacusque sinus, Dalmatia imprimis Segniensisque ora : tot urbes tot Choruatorum regna beata ducum ; Additur Italiae regio : regionibus istis armissona ; innumeros haec habet orbis equos ; Haec est ora, Tagum vincit quae vincit et Hermum diues opum, Celebris classe virisque potens ; Sola ducum genitrix, regnorum sola potestas, sola triumphatrix, sola perenne caput. Barbarus hostis habet scithicas Origentisque oras, quamquam tepet mediae zona perusta plagae ; Restat ad occiduum sibi nunc protendere Tylem, nomen ; et hic princeps totius -Orbis erit. Quare, age, Barbariem Latio depelle superbam, finibus Ausonijs turchica bella moue, Sanguinolenta feri procul hinc procul arma Tyranni ; pellito magnamina signa prophana manu. Porriget alma fides animosae premia dexterae grandia ; subsidium Virgo Beata dabit ; Omnipotens clipeum traddet, Tibi, Filius ensem; Aegide concludet pectora Pneuma sacrum n ) Hostia, Rukopis. Gratiarum relatio Portus Salonitani descriptio Quod spacio XII. horarum, Sa- Turcarum Conclusio cum adhorqui est prope Chlissam lonis Anchonam transfretari possent potentia tatione in Turchas