VJESTNIK 6. (ZAGREB, 1904)
Strana - 140
140 Ita tarnen ut si praefatam Dominam Dorothcam, et Balthasaren! filium eius absque haeredibus deficere contingeret, extunc eadem Curia nobilitaris in Stephanum alterum filium meum condescendi et deuolui debeat. Super qua habet literas, et literalia instrumenta priuilegiata. Item porcionem meam in Lekenyk et Bussewez in Comitatu Zagrabiensi existentem simul cum omnibus terris arabilibus, et foenilibus ibidem in Bwssewcz, et etiam Nogary siue Nowgary habitis, lego praefatis duobus filiis meis Stephano et Balthasari. Item uniuersa pecora Nicolai Horwaihych de Kopync, et Petri Czyglar, ac orphani pueri Jambrek, eisdem reddantur integrae, aliis etiam, si ab aliquibus, quampiam aeeepi indebite restituantur de facto, habito probabili documento. Item habeo in Mokrycza tapeta quadraginta, que diuiduntur inter filios meos praenotatos, demptis illis sex, quae vxori meae legavi. Item Ecclesiae ubicumque sepultus fuero lego torquem auream, illam quam ex rebus quondam Dokmanych emi. Ista itaque omnia débita de quibus superius resolutio facta non est, exigant pro seipsis, duo filij mei praenotati. Ita tarnen, ut seruitores et mercenarios cunetos, et etiam debitores, si quibus essem debitor, ex his pecunijs, ijdem filij mei integrae contentare debeant. Item uniuersa bona mea possessionaria praenotata, et per me acquisita, et inter dictos filios meos diuidenda, apud eos itaque maneant. Quod si alterum eorum absque haeredum solatio (quod Deus auertat) a hoc saeculo decedere contingeret, extunc portio defuncti fratris, in fratrem superuiuentem, aut haeredes eius condescendat. Item uniuersae uestes quondam Domini Eppiscopi, et meae, quae adhuc per me non essent aliquibus diuisae, condescendant ad utrumque filium meum, aequaliter inter ipsos diuidendae. Item lego distribui pauperibus florenos centum, exequias uero vxor mea, et filii mei exponant, prout illis fuerit uisum. Executores huius testamenti mei constituo Reuerendissimum Dnum Dnum Georgium Draskowych Episcopum Ecclesiae Zagrabiensis, et Banum etc, ac Spectabiles Generosos et Magnifiées dominos, Lukam Zekel de Kernend etc. et Georgium perpetuum Comitem de Zrinio etc. ac Reuerendum Dominum Christophorum Mykwlich Lèctorem Ecclesiae Zagrabiensis, quibus do potestatem prouidendi ad cuncta negotia filiorum meorum. Tutores autem huius testamenti mei, rogo et constituo eosdem Dominos Executores meos, ac etiam spectabilem et magnificum Dominum Thomam Erdewdy de Monyorokerek. Actum est et factum hoc praesens testamentum meum in praefata arce mea Mokrycza, et conscriptum per manus Egregij Stephani literati Ladomerij sacra auetoritate apostolica Notarij publici ad praemissa specialiter rogati, et requisiti, die et anno quibus supra. Praesentibus ibidem Egregijs et Nobilibus Mathia Dely, Ciue Ciuitatis Montisgraecensis Zagrabiensis, praefato Stephano Literato Ladomerio, huius testamenti mei Notario, et scriba Georgio Berdoczy, altero Georgio Literato Dyanych Racionista praefati castri mei Mokrycza, et Francisco Pwhakoczy de Pwhakowcz testibus ad praemissa specialiter uocatis, et religiosis, in fidem et testimonium omnium, et singulorum praemissorum. Idem Ambrosius de Gregoryanicz Idem Stephanus Liieratus Ladomerius, testatur manu propria. qui supra manu propria subscripsi. (Pet pečata). Testatoris Inscriptio testamenti huius ialis est a fronte : Testamentum, seu vltima voluntas Ambrosij Literati de Gregoryanicz in Mokrycza factum etc. In festo sanctae Trinitatis. Anno 1571.