VJESTNIK 6. (ZAGREB, 1904)

Strana - 119

119 Praesens mandatum sacerrimae Maiestatis venerabili capitulo cathedralis ecclesiae noviensis est praesentatum die 31. maii 1702. Presbyter Thomas Pius Mariasevich, canonicus atque cancellarius supramemorati capituli noviensis mppa. Die 1. junii, anni 1702. praesens mandatum Augustissimi nostri fuit mihi exhibitum. Frater Petrus Francetich, guardianus minorum reg. s. pat. Francisci Tersacti. Praesens mandatum sacerrimae Maiestatis venerabili capitulo Buccha­riensi praesentatum fuit 3. iunii 1702. Presbyter Matthias Messich, eiusdem collegiatae canonicus et archidiaconus modrussiensis mppa. U sveučilištnoj knjižnici (priepis Vitezovićev). VIII. 1708. die 14. mensis septembris. Nos Josephus etc. memoriae commendamus, quod nos cum ad nonnul­lorum fidelium nostrorum humillimam suplicationem nostrae propterea factam Maiestati, tum vero attentis et consideratis integerrima fide ac Semper illibate servata fidelitate fideliumque servitiorum meritis fidelis nostri nobis dilecti equitis Pauli Ritter, quae ipsae sacrae primum memorati regni nostri Hungariae coronae augustaeque domui nostrae Austriacae et consequenter Maiestati quoque nostrae regiae pro locorum et temporum varietate atque occasionum exigentia fideliter et constanter exhibuit et impendit ac in posterum quoque pariter fideli­tatis et constantiae zelo (uti nobis de ipso benigne persuasum habemus), exhibere et impendere non cessabit, eidem itaque Paulo Ritter de et super uni­versis fidelis nostri spectabilis ac magnifici nec non honorabilis Ioannis lo­nathae Comitis Ivanovicz, canonici zagrabiensis mente capti ac reclusi, alias etiam Ultimi familiae suae deficientis bonis et iuribus possessionariis notanter vero castello Schitarö in zagrabiensi et curia nobilitari Csanievo dicta in cri­siensi comitatibus, praefatisque Croatiae et Sclavoniae regnis nostris existen­tibus habet expectoriam gratiam nostram ea ratione clementer elargiendam eodemque bona una cum iure redemptionisabalienatorum universisque apperti­nentiis ad eadem de iure et ab antiquo spectantibus et pertinere debentibus conferenda esse duximus et dum et quando praefatum comitem Ioannem Io­nathan Ivanovicz ultimum uti praemissum est familiae suae deficientem ex hac vita decedere bonaque praefata ad sacram praedicti regni nostri Hun­gariae coronam consequenterque collationem nostram regiam pervenire conti­gerit extunc bona eadem in ipsum Paulum Ritter ipsiusque haeredes et poste­ritates utriusque sexus universos de facto iure perpetuo et irrevocabiliter te­nenda possidenda pariter et habenda devolvantur, imo elargimur damusque do­namus et conferimus, modo praevio, salvo iure alieno. Harum nostrarum secreto sigillo nostro quo ut rex Hungariae utimur, impressive communitarum vigore et testimonio literarum. Datum in civitate nostra Vienna Austriae die 14-ta mensis septembris 1708. regnorum nostrorum romani etc., etc. Transumpta donationum Vol. IV. pag. 378.—79. U zemaljskom arkivu.

Next

/
Thumbnails
Contents