VJESTNIK 5. (ZAGREB, 1903)

Strana - 219

219 Repertum igitur est taliter et ordinatum, quod ipse iudex exigere debeat singulis annis prout hactenus, et postquam exigent, presentet easdem priori domus, et sit in potestate prioris quantum eidem dare ex ipsis voluerit. Verum, quia multa servicia facit idem villicus, eidem olle predicte et publice merito possunt tribui, solumodo easdem presentare debeat priori domus, ut solus vil­licus non videatur habere aliquam propriam potestatem in dominio domus. Rusticorum ista est natura dyabolica: Primo : Dominos suos odio habent et eis coacti serviunt. Secundo : Sunt infidèles dominis suis, eosque libenter decipiunt. Tertio : Sunt mendaces, mutuoque invidentes. Belchyna. 1525. Nobilis domina relicta quondam domini Johannis no­bilis Walpothich de Gregorisewecz comitatus Crisiensis, legavit quemdam pro­vidum Ztaniscam sew colonum de villa Podbwdrowyne cum una intégra sessione ac una cum media deserta simul cum molendino cum omnibus proventibus circa easdem spectantibus; et nuperrimo legat per prefatum quendam nobilem Jo­hannen! maritum suum in articulo mortis pro refrigerio anime sue ad manus fratrum Heremitarum ordinis divi s. Pauli primi Heremite ad claustrum Omnium Sanctorum in Ztreza fundatum, coram infrascriptis testibus videlicet nobilibus: Ladislauo Wythesyth de Kamenka, Nicolao plebano de eadem, Laurencio Petro de eadem et Macaele Benchych de eadem, necnon Micaele auriga ; ac religiosis fratribus Valentino vice prioris constituto et fratre Jacobo predicatore. Et quibus obligatio* predictus jobagio per circulum anni, videlicet duos dies singulis sep­timanis tenet ad labores id est ad gospochynam septem vicibus arare curie proprio aratro. Item circa festum Michaelis tenetur unum cubulum tritici aut XX denarios. Item sex munera: in festo Assumpcionis, unam azimam magnam et unum caponem. In festo Nicolai episcopi III panes longos I bostro (?) „bez mane" et unum caponem. In Nativitate Domini III panes longos et supra unam spatulam, I soldor et I caponem. In Carnisprivio XII ova, unum caseum et unam magnam azymam. In media quadragesima de duobus leguminibus cuiuscumque generis et azymam magnam. In Resurreccione Domini similiter XII ova, III panes longos, ut supra, et unum caseum. Item, qui molendinum tenet, videlicet Stephanus Bwdrowech tenetur in dominica Palmarum aut Ju­dica XX denarios et III panes et unum • caponem. Istud autem testamentum fuit legatum fratribus Heremitis anno domini millesimo quingentesimo sexto decimo, feria III. proxima ante festum b. Barnabe apostoli. Ivan Tkalčić,

Next

/
Thumbnails
Contents