VJESTNIK 5. (ZAGREB, 1903)

Strana - 215

215 Item, quando germinabunt iste silve vel alique ex eis, semper pater prior excipiat unam silvam pro nostris porcis, ne fame moriantur per hiemem, et nullius porcos intromittat. Ed ad hoc ista Gora, est aptior. Et si voluerit ad aliquam silvam nostram alicuius extranei porcos mittere, tune ante octavum diem exigat ab eo pecuniam ne postea decipiatur. Quinta pars huius registri de vin eis, terris et pratis ad monasterium specialiter pertinentibus. Habemus in monte Rcmetinzkoi goryezi tres vineas, quas ducenti et quinquaginta homines vix possent ligonizare, ideo, quia magne sunt et cito excolli non possent; semper omnis earum cultura anticipari débet, et similiter vindemia. Quarta vinea est in Kamenuo. De terris. Terras, quas nos aranius, sunt iste : Prima est supra Jakopovcz. Secunda, tercia, quarta et quinta est circa monasterium. Sexta terra sive ager est in Hrovatchyna. Septima terra est circa allodium. Octava terra est in Ilynecz, et nota, quod iste terre, que sunt in allodio et in Ilyncz ex quo sunt campestres, semper debent maturius hoc est post festum Nativitatis Marie seminari. Insuper pertinent ad monasterium omnes terre et prata desertarum sessionum. De pratis. Primum pratum nostrum est in Jakopovcz, quod pertinet ad curiam. Secundum est sub monasterio. Tercium est in Hrovatchyna. Quartum et quintum est infra Merusevcz. Sextum pratum quod est maius, est penes s. Benedictum. Septimum pratum est penes allodium Hraztyna, et Octavum ibidem. Alia autem prata sunt sessiönum desertarum in Bvkoyna et in Ilyncz et in Mykechevchyna infra Gvrek, quod est desertum et iam nemorosum. Octavum pratum novum, quod est penes fluvium Konzka iuxta villam Domianovcz et débet sollicite custodiri ne furtim depascatur. Nota : quod hec duo, scilicet vinearum cultura et agrorum seminatura sunt cum omni cura exercenda, quia hoc monasterium aliunde non potest ha­bere expensas nisi si aut de vino aut de frugibus habet aliquid vendere. Sexta pars huius registri de libertatibus et concordanciis novorum colonorum, nec non de compositionibus de novo f a c ti s. Filii Zmokoich habuerunt libertatem ab omnibus serviciis octo annis. Michael Chronchich habuit libertatem quinque annis.

Next

/
Thumbnails
Contents