VJESTNIK 5. (ZAGREB, 1903)

Strana - 204

204 et unum caseum, ova non habens. — Tercium vero munus in festo Assump­cionis Marie: unum pullum et panes tres dare tenentur. Sed coloni de Kamenno isto modo debent munera solvere: in Nativitate Domini: sex panes et unum caponem. (Item, tempore visitacionis patris generalis quilibet colonorum tenetur panem unum et pullum unum et unam idriam avene. Vicario autem bis visi­tanti similiter idriam unam avene, videlîcet inferius). In festo Pasee: XII ova et sex panes; et in Nativitate virginis Marie similiter sex panes et unum pullum. Pater prior débet villico certum diem assignare pro istis muneribus por­tandis vel presentandis in simul. De Unis. Quilibet autem colonus noster de Remetyncz débet omni anno de una saesione unam tinam tritici et duas tinas avene. Coloni vero de Bwkoyna pre­teritis temporibus prefatas tres tinas dabant, sed quia moderni priores negle­xerant exigere tinas tritici, ideo solum duas tinas avene dant. Sed jobagiones de Ilyncz de qualibet sessione sive fundo tenentur dare unam scafam magnam de avena tantum, hoc est: unum magnum cubulum, secundum quod in foro venditur. Similiter de Jakopovcz. Item, tempore visitacionis patris generalis quilibet colonorum unam idriam avene, unum pullum, unum panem. Vicario quoque bis visitanti qualibet vice medi am idriam aministrare debent. Et dicte due idrie melius esset, quod per priorem domus similiter cum finis exigerentur et seorsum ad unam cistam ponerentur. De aratura. Preterea tenentur cum quolibet aratro tres dietas sive jugera arare et terpicare wlgo „powlachiti". Unam dietam in vere, videlicet pro avena, ordeo et milio. Secundam dietam in estate pro tritico wlgo „k praze", et tune débet cuilibet assignari certus locus et quantitas terre per ipsum arande et seminande in autumpno. Terciam dietam in autumpno; et tune debent nostro semine se­minare, vel accipiat pro precio ab eis tinas tritici pro semine.*) Considerandum tarnen est, quod pater prior, si non vult decipi, tune statim post festum Nativitatis Marie faciat per colonos nobis seminare ante­quam incipiat vindemiare. De serviciis circa messem, falcahtram feni et vindemiacione. Postea omnes coloni nostri de fumo wlgo „podymschina" simul et com­muniter segetes nostras metere et congregare, similiter fenum cumulare et importare tenentur. Insuper tempore falcacionis, exceptis prefatis tribus muneribus, quilibet colonorum nostrorum tenetur dare pullum, panem unum et denarium unum. Consvetudo autem est, quod omnes coloni vadunt nobis una die falcare et pro pretio débet eis dare comedere et insuper prefatum denarium, panem et pullum dimittere illis, qui falcaverunt. *) Pripis in margine: Et nota, quando tantum arant coloni, tune illius septimane dimittitur eis media dies et non intégra, ut dixerunt nobis boni et longaevi viri. g •

Next

/
Thumbnails
Contents