VJESTNIK 4. (ZAGREB, 1902)
Strana - 59
59 uiuere possent et Deo placere, depositis animarum sordibus, quia nihil homini débet esse charius quam anima sua mi(s)serrima; et animadvertentes, quod sicuti aqua extinguit ignem, sie eleemosina extinguit peccatum : et ita de bono thesauro cordis sui fruetum bonum protulerunt, et etiam attulerunt, quia de bonis et patrimoniis suis, ac possessionibus dotauerunt Ecclesias per eosdem fundatas, et fabricatas in primorya; videlicet: Sanctum Michaelem de Lasano in vert : ce Collis situm, et Sanctum Martinum inferius super ripam saxosam positum, et fundatum de consensu, et voluntate suorum superiorum ; nomina uero fundatorum, et dotatorum, qui tune congregati erant, haec sunt, et primi nomen erat, et reliquorum, videlicet : Dnus prbr. Jacobus Tartich, et fratres eius Vuchmir, et Barthulus. Petrus Sanchovich et Ostoia frater eius. Paulus et Martin et Radovan Juricichi. Jacobus et Stoicho fratres Cartulovichi. Juriça Tissicich, Marin et Matheus Tissicich. Petrus et Helias Marcouich. Charsto et Georgius Chrancovich Stephanus Hrancovich. Georgius et Casiuuch Pritchouich. Joannes Ostoich. Radun, et Joannes, ac Georgius Prodauich. Marco Illigich. Sancho, et Joannes Milacich. Michael Prodauich. Dnus prbr. Joannes Sancouich cum sua sorore. Stancha relicta q. Andreae Vuchichieuich. Nicoleta relicta Stanchi q. Andreae Vuchischieuich Petmanich. Georgius Petmanich. ET in primis prbr. Jacobus Thartich dedit, et donavit cum fratribus suis Yuchmire, et Barthulo Ecclesiae Sti. Michaelis seminis modiorum XX-ti uel circa ; super quas terras fundata est ipsa Ecclesia Sti. Michaelis de Lasano; partem cuius terrae permutaverunt praedicti fratres cum Michaele Prodauich, et dederunt in cambium praenominato Michaeli terram in Dolag, ut sit intégra ipsa terra circa Ecclesiam. Etiam praefati fratres dederunt et donaverunt suprascriptae Ecclesiae Sti. Michaelis terram magnam, quae est in Butrina modiorum XX-ti uel circa; cuius terrae haec sunt confinia, seu metae; a Leuante confinium habet ad petram magnam, et viam publicam, quae vulgariter nuneupatur Gola; a Ponente et Austro sunt pascua dictorum donatorum. Item praedicti fratres donauerunt, et dederunt supradictae Ecclesiae terram unam magnam capientem seminis modiorum XX-ti; quae videlicet terra sie nuneupata est Medil; ex medio cuius terrae de sub quodam lapide aqua viva emanat; ab Oriente sunt possessiones praenominatorum dotatorum; ab Occidente uia publica; ab australi terra Sti. Benedicti; a Septentrione confinium habet usque vocatum sub postiuge; quas quidem terras suprascripti fratres donauerunt, et tradiderunt Ecclesijs Sanctorum Michaelis de Lasano, et Martini de bonis suis proprijs ex mera, et libéra sua voluntate, tanquam fundatores ipsarum Ecclesiarum cum reliquis fratribus suis pro redemptione animarum suarum, et parentum suorum. Ostoya Sancouich, et Ratcho frater eius dederunt, tradiderunt, et donauerunt in perpetuum Ecclesiae Sti. Michaelis terram unam, quae est sub Stinice, modiorum XX-ti uel circa. Item aliam terram dederunt prelibatae Ecclesiae, quae est super Stinicam, modiorum XV. uel circa. Quarum terrarum confinia describentur in Inuentario ipsarum Ecclesiarum, cum alijs fratribus inferius annotatis extiterunt, et eas suo pro posse dotauerunt pro animarum suarum redemptione; ut pro peccatis ipsorum Deum deprecentur; et ut meritis ipsorum Sanctorum ueniam pro delictis impetrent.