VJESTNIK 4. (ZAGREB, 1902)

Strana - 267

267 perioris et inferioris Silesiae, Wierthembergae et Thekae, princeps Sueuiae, comes Habs­purgi, Tyrolis, Ferreti, Kyburgi et Goritiae, Lantgrauius Alsatiae, marchio sacri Romani imperii supra Anasum Burgouiae et superioris et inferioris Lusatiae, dominus marchiae Sclauonicac, Portus Naonis et Salinarum etc. Memoriae commendamus tenore praesentium, quibus expedit vniuersis, quod nos clementer considérantes dignitatis et clementiae rega­lis fastigii ad quod dei praepotentis nutu et dispositione nos quoque constitutos esse agnoseimus, id cum primis curae nostrae et solicitudini ineumbere, vt regna et ditiones populosque sibi subiectos ea lege et gubernatione moderari satagat, quatenus et salutem populi constabiliendam sibique maximopere cordi fuisse constare possit et tutamen limi­tum ditionum suarum longe lateque pro possibilitate propagare adlaborasse : hinc est, quod nos quoque inde ab initio felicis inaugurationis regiminis et gubernationis nostrae, quo regni istius nostri Hungariae et regnorum ditionumque eiusdem sacrae regni coronae subditorum habenas moderandas suseepimus eorumque mediorum et adminiculorum pro­curandorum curam haudquaquam nobis deponendam existimauimus, ut etiam regnorum nostrorum Croatiae et Sclavoniae securitati et tranquillitati, quam optime prospectum esse possit. Ac proinde, cum ob hoc, tum vero ad nonullorum fidelium nostrorum humilli­mam supplicationem nostrae propterea factam maiestati, et potissimum ad sedulam ac diligentem interpositionem fidelium nostrorum statuum et ordinum praenotati regni nostri Hungariae sub eorundem nouissimc praeterita dicti regni nostri generali diacta in ciuitate nostra Posoniensi in cumul congregatorum celebrata, occasione videlicet diuersarum difi­cultatum et controuersiarum inter superiorem et inferiorem ciuitatem nostram Crisicnsem iam a multo tempore vigentium nunc autem placidioribus mediis componendarum et so­piendarum vigore articuli videlicet centesimi tertii eiusdem postremae diaetae Posoniensis conditi, certos ad id commissarios nostros deputaueramus, quidem et annueramus, qua­tenus nimirum iidem commissarii nostri in praedicto articulo speeificati, praenotatam in­feriorem et superiorem ciuitatem nostram Crisiensem in unum corpus unirc et in quan­tum fieri possit in certam stabilemque unionem placidis modis et medüs pertrahere, in­ducere et disponere debuissent ; et postquam eadem unio ex benigna ordinatione nostra modo praeuio per eosdem deputatos commissarios nostros partes inter praemissas satis superque tentata fuisset (ut ex eorundem commissariorum nostrorum maiestati nostrae data informatione benigne intelligimus) verum ob dissensionem et alienationem animo­rum praefatae superioris ciuitatis minime succedere potuisset. Nos itaque id cum primis prac oculis nostris habentes, ut post hac maior Charitas, pax inter ipsos ciues utriusque ciuitatis seruetur, occasionesque contentionum et dissensionum, quae saepius inter eosdem ciues utriusque ciuitatis oriri soient, praecauentur, ac alia exinde mala emersura eniten­tur, ac cum ex eo, tum vero ex praegnantibus rationibus inferius fusius denotatis prae­scripto super negotio praememoratorum commissariorum nostrorum nobis facta salutari praemissa informatione et suggesta opinione omnino contenu reddimur : ut videlicet si­quidem inferior ciuitas licet longe maiores libertates ac priuilegia ad instar Budensis et aliarum muratarum ac liberarum regni Hungariae ciuitatum, iudicemque, iuratos, fossa­tumque et moenia ex terra, portas ex muro et praesidium regale haberet, superior vero ciuitas, quae longe minora priuilegia et libertates per modum duntaxat alieuius oppidi, iudicemque siue maiorem villae, iuratum nullum ex vi priuilegii haberet, et quasi per mo­dum suburbii inferiori ciuitati adiaceret, in praedictam unionem et consequenter in suam excellentiorem libertatem assumere et sex iuratos siue senatores ex superiori, sex ex in­feriori annuatiam, iudicem supremum alternatim ex utraque parte eumque unum utrique communem eligi admisisset, ut eo modo taxam nostram regiam facilius et tempestiuius colligere et administrare, munitiones commodius deuehere et publica onera ac alia quae unitim subire soient ac débet longe expeditius tolerare et exequi possint ; accedit etiam, quod licet inferior ciuitas ob situm loci inferioris nomen habeat in re tarnen ipsa ac in libertatibus longe superiorem sie vocatam antecellit, inferiorque ciuitas iudicem et duode­eim iuratos seu senatores ex priuilegio et longo usu eligeret et haberet, superior autem

Next

/
Thumbnails
Contents