VJESTNIK 4. (ZAGREB, 1902)
Strana - 260
Deset listina za povjest grada Križevaca od XV. do XVII. vijeka. (Svršetak.) V. Anno 1568. 3. Mardi. Viennae. Maximilianus rex privilégia suorum praedecessorum, civitati Crisiensi in facto munitionis ejusdem civitatis concessa, confirmai. Nos Maximilianus secundus dei gratia electus Romanorum imperator semper augustus ac Germaniae, Hungariae, Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae, Sclauoniae, Ramae, Serviae, Gallitiae, Lodomeriae, Cumaniae, Bulgariaeque rex, archidux Austriae, dux Burgundiae, Brabantiae, Stiriae, Carinthiae, Carniolae, marchio Morauiae, dux Lucemburgae, ac superioris et inferioris Silesiae, Virtembergae, et Thekae, princeps Sueuiae, comes Hapsburgi, Tirolis, Ferretis, Kiburgi, et Goritiae, landtgrauius Alsatiae, marchio sacri Romani imperii supra Anasum Burgouiae ac superioris et inferioris Lusatiae, dominus marchiae Sclauonicae, portus Naonis et Salinarum etc. Memoriae commendamus tenore praesentium significantes quibus expedit uniuersis, quod fidèles nostri prudentes et circumspecti Ioannes Malyak et Nicolaus Falkwss, ciues ciuitatis nostrae Crisiensis suo ac iudicis et iuratorum caeterorumque uniuersorum ciuium atque inhabitatorum eiusdem ciuitatis nostrae Crisiensis nominibus et in personis exhibuerunt nobis et praesentarunt quasdam literas Serenissimi prineipis domini Ferdinandi Romanorum imperatoris ac Hungariae, Bohemiae etc. regis, domini et genitoris nostri colendissimi foelicis record ationis priuilegiales in pargameno patenter confectas sigilloque suae maiestatis secreto impendenti et manus suae subscriptione communitas quibus mediantibus idem quondam dominus genitor noster alias literas serenissimi quondam prineipis domini Wladislai similiter regis Hungariae, aui nostri materni piae memoriae confirmantes quasdam literas serenissimi olim prineipis domini Sigismundi regis itidem Hungariae praedecessoris nostri super certis libertatibus dictorum ciuium ciuitatis Crisiensis emanatas pro iisdem universis civibus et incolis Crisiensibus perpetuo confirmasse dinoscebatur tenoris infrascripti, supplicatum itaque maiestati nostrae humiliter extitit pro parte et in personis praenominatorum ciuium, iudicis, et iuratorum caeterorumque uniuersorum ciuium et inhabitatorum dictae ciuitatis nostrae Crisiensis, quatenus easdem literas omniaque et singula in eisdem contenta ratas, gratas et accepta habentes literisque nostris priuilegialibus inseri et inscribi facientes approbare, roborare, ratificare ac pro praefatis ciuibus et ciuitate nostra innouando perpetuo ualituras gratiose confirmare dignaremus. Quarum quidem literarum tenor talis est (Sequitur Privilegium regts Ferdinandi a. 1558. Vide : documenlum sub'Nr. IV.). Nos igitur huiusmodi humilima supplicatione pro parte praenominatorum uniuersorum ciuium praefate ciuitatis nostrae Crisiensis, nostrae modo quo supra porrecta maiestati regia benignitate exaudita clementer et admissa, praeinsertas literas dicti quondam domini genitoris nostri non abrasas non cancellatas nec in aliqua sui parte suspectas, sed omni prorsus uitio et suspitione carentes praesentibusque literis nostris similiter priuilegialibus de uerbo ad uerbum sine diminutione et augmento aliquali