VJESTNIK 4. (ZAGREB, 1902)
Strana - 150
150 — 1465. 2. maja. Mathias rex papae Paulo II. . . . Nostro et omnium consiliariorum nostrorum judicio compertum est, ipsum Demetrium (Chupor) ad gubernationem castrorum et bonorum dicte ecclesie (Zagrabiensis) aptum et sufficientem non esse, tum vero, quod multis adhuc turbationibus manent obnoxia; itaque nullo modo consultum fuit, ut ipsa castra seu arces ecclesie manibus et gubernationi domini Demetrii crederentur. Et ob hoc cupiebamus, ut ab ipsa ecclesia Zagrabiensi averteret animum, et titulum ecclesie Boznensis susciperet. U istom pismu predlaže Matija papi za upravitelja castrorum i bonorum biskupije zagrebačke Osvalda de Szentlaszlo klerika bisk. vesprimske. Matyas Kirâly levelei 1. p. 93. — 1465. 7. novembra. In descensu exercituali prope villam Maszlincz. Mathias rex capitulo ecclesiae Zagrabiensis : „Scitote, quod iam in facto episcopatus Zagrabiensis cum r(everendo) in C(hristo) p(atre) Demetrio Chupor finaliter concordauerimus ; et omnibus iuribus suis, si quae ad illum episcopatum habuisset, simpliciter renunciauit. Quare mandamus fidelitati vestrae, quatenus deinceps tarn in electione vicarii, quam etiam in aliis rebus illius ecclesiae, quantum ad spiritualia, diligentcr laboretis, et exerceatis ea, quae pro nunc, sede vacante, in illa ecclesia vobis magis salutaria de iure facienda videbuntur. Katona XV. p. 93. — 1466. 16. aprila. Paulus II papa Mathiae regi scribit, quod nuper Demetrium episcopum Zagrabiensem ad Jaurinensem episcopatum transtulerit, et Osvaldum in eius locum faciat episcopum Zagrabiensem. Tkalčić II. p. 306. Dr. Karlo Horvat.