VJESTNIK 4. (ZAGREB, 1902)

Strana - 93

93 Archivum S. Hieronymi, Autographum; Crnčić, Starine XVIII., No. XIX. XXVIII. 1485. 17/IX. Romae. Testamentum Mariae filiae quondam Georgii Mis­glenovîch de regno Bosnae (cfr. 1478), quo reliquit fllio suo Petro „ducatos viginti et duos cratères argenteos, et anullos tres, ac unam . . . Item voluit ac ordinauit, quod si autem dictus Petrus eius filius moreretur ante quam recipiat infrascripta bona, dis­posuit, quod prefata pecunia et res una cum vestimentis suis, et alijs rebus sibi perti­nentibus, ut de dictis bonis ematur una domuncula pro pauperibus mulieribus Sclauonice nationis, que merito honeste videbantur ad recipiendum a dictis executoribus. Et voluit, quod prefate mulieres, que ibidem pro tempore habitabunt, teneantur reparare dictam domum pro posse suo, et quod teneantur solvere et consignare annuatim unam libram candelarum cerearum hospitali sancti Jeronimi in festo ipsius in Signum subiectionis, quod domus sit subjecta prefate ecclesie et hospitali post obitum infrascriptorum. Ofriciales prefate ecclesie siue hospitalis pro tempore existentes debeant habere curam dicte domus et prefatarum mulierum ibidem habitantium. Et si aliqua earum erit fraudolosa vel litigiosa seu inhonesta, ipso facto sit expulsa sine spe restitutionis per dictos offi­ciales". Ulterius memorantur: domina Helena uxor Johannis Semchouich de Bosna soror testatricis, presbyler Marinus de Copitibus (Kopčić), Georgius Nicolai, Johannes Martini Chalicich, Antonius Georgii presbyter Spalatensis dieceseos de Sclauonia notarius, Ma­rinus de Vitts clericus sibenicensis notarius. Archivum S. Hieronymi ; Transumptum circa 1496. a. ; Crnčić, Starine No. XX. ; Ivančić, 1. c. No. XX. Domus vero ex legato Mariae Mišljenović pro pauperibus mulie­ribus nationalibus empta est in platea Columnae, quae anno 1547. ab officialibus Confra­ternitatis S. Hieronymi visitatur, Crnčić, 1. c. 36 n. 7. XXIX. i486., 10/X. Romae. Innocentais papa VIII. societati hospitalis S. Hiero­nymi Illiricae de Urbe criptam sitam subtus montem seu sepulchrum Augustorum juxta vineam dicti Hospitalis, donat dictae Societati. Archivum S. Hieronymi. Transumptum posterions aetatis, una cum bulla (cfr. No. VIII.) Nicolai V, exemplatum; Theiner, o. c. 522, ubi erronée originale putatur. „Cripta subtus sepulchrum Augustorum" hodiernum „Mausoleo d' Augusto" in „Vicolo del Grotlino". XXX. 1490., 9, XII. Romae. Testamentum Simonis Sclauoni morantis in Urbe in regione Transtiberim, quo Bonam uxorem heredem universalem instituit, post eius mortem, praeter legata ad usufructum tantum toto tempore vitae eiusdem Bonae re­liquit, medietatem omnium suorum bonorum ecclesiae Sancti Hieronymi et eius societati pro anima sua, et aliam medietatem neptibus suis, quas habet in Sclauonia; illa cum clausula, quod si neptes supradicte spatio trium annorum a die obitus testatoris ad Urbem non venerint, et ipsa cedat praefatae ecclesiae S. Hieronymi et societati praedictae. Inter alios memoratur Georgius de Signia de Sclauonia (cfr. 1498.). Archivum S. Hieronymi, Autographum; Crnčić, Starine XVIII., No. XXII.; Ivančić, I. c. No. XXII. XXXI. 1491. 12/XII. Romae. Innocentius papa VIII. (Caesari) Amerino et (Chri­stophoro) Modrusiensi episcopis in Romana Curia residentibus, ad petitionem Prions, Guardianorum, Camerariorum et Universitatis Confraternitatis Hospitalis S. Hieronymi in Lausta almae Urbis Illiricae nationis, committit et mandat, ut verificata veritate precum auctoritate pontificia concédant licentiam aedificandi domos supra vineam Hospitali dicto contiguam, cum pacto, quod pro qualibet canna terreni ad mensuram Senatus Urbis unum grossum annuatim dicto Hospitali soluatur, non obstante constitutione Pauli papae II. et aliorum pontiricum. Archivum S. Hieronymi, ex sequenti No, XXXII. ; Crnčić, Starine XVIII., No. XXIII.; Ivančić 1. c. XXIII.

Next

/
Thumbnails
Contents