VJESTNIK 4. (ZAGREB, 1902)
Strana - 91
91 que haberent originales littere supradicte, et eadem prorsus ipsi tenori fides adhibeatur quandocumque in judicio vel alibi, ubi fuerit exhibitus vel ostensus, ac ei stetur firmiter in omnibus, sicut dictis originalibus litteris staretur, si exhibite forent vel ostense; per hoc autem nullum ius de nouo vobis acquiri volumus, sed antiquum, siquidem sit, tantum modo conservare. Nulli ergo etc. nostre constitutionis et voluntatis infringere etc. Siquis etc. Datum Rome apud Sanctum Marcum Anno Incarnationis Dominice Millesimo quadrigentesimo sexagesimo septimo, Tertio Idus Aprilis Anno Tertio. Hug. X. Folani prothonotarius Bisantinus. Archivum Vaticanum, Regest. Vol. 636, po 124 v. Ectypum originalis nostra Tab. II. praebet. Gaspari, La controversia di S. Girolamo degli Schiavoni, Roma 1901, p. 8 et 9 (idemque in periodico La Civilta cattolica) primus hune textum, sed variis mendis lectionis scatentem edidit. XX. 1468. 26/X. Romae, Testamentum Jacobi Allegretti de Dalmacia laici, 2 quo ordinat, ut corpus suum ecclesiasticac sepulturae in sancti Iheronimi in Urbe romana tradatur, ecclesiae eidem eiusque societati seu fratribus vineam in loco Marinetta extra portam castelli sancti Angeli legans. Donat insuper Johanni de Dalmacia laico Jadrensi dioecesis, 3 suo hospiti aegrotanti, duos végètes vini ; executorem Matthiam Baronellis, abbatem sancti Georgii de Copriva, Nonensis dioeceseos 4 deputans. Actum in Burgo sancti Angeli in domo habitationis supradicti Johannis de Dalmatia, laici dictae Jaderensis dioeceseos, hospitis testatoris — testibus: Matthia Baronellis abbatc, Johanne de Dalmacia antedictis, atque Johanne Slauo de Slauonia 5 et Jacobo de Jadra Jaderensis dioeceseos. 6 Archivium S. Hieronymi, autographum. Crnčić, Starine XVII., No. XIV., Ivančić No. XIV. XXI. 1474. (?) Romae. Testamentum Antoniae de Spalato, quo legat societati S. Hieronymi Slavonorum . . . Actum Romae — presentibus testibus, — — Johanne qd. Coluza 7 de Castelo nouo — — Archivum S. Hieronymi, Autographum mendosum; lnventarium Tarrini; Crnčić, Starine XVIII., et n. 3.; Ivančić, No. XVIII. XXII. 1475. Testamentum Fantini de Valle Traguriensis, auditoris Palatini Sacrae Rotae, quo legavit quadringentos aureos ad hospitium S. Hieronymi, tune angustum in 1 Colictia, quum in documentis hac forma non occurrat, ob italicam pronuntiationem verum nomen vitiatum videtur: Oclicia, quod etiam Oclich, Okics in documentis scribitur (cfr. Klaić, Povjestni zemljovid Hrvatske; Kukuljević, Okićgrad, Koledar Dragoljub III., 68.). Oklić Castrum, hodiernum Okić, cum ruinis eiusdem castri inter Samobor et Jastrebarsko comitatus Zagrabiensis, dupplici parochia iam saec. XII. e XIII. floruit; de quo cfr. Schemat. arehi-dioc. Zagrab. 1899.. 158 s. Hac de causa vitiatam Colictiam nostri rescripti cum Castro Okić identificandam censemus; nisi errorem scribae, quod Colictia loco Politia, Poljice i. d. županijam vel universitatem autonomam Croatiae Maritimae, quae anno 1440. protectionem tentum, non vero dominium veneticum , accepit, potius admittas. Sed coniectum haec minus probabilior videtur, cum agatur de regesto vaticano originali, quod mendis pronuntiationis, non vero transcriptionis, tam facile scatet. — Georgius de Colictia immediatus successor ob mortem, Hieronymi de Petovia, in cura spirituali Societatis Slavonorum apud S. Hieronymum fuit; nec improbabile, quod Hieronvmi de Petovia mortis causa, rescriptum originale Nicolai V., interciderit. . . 2 Cfr. XIV., adn. 7. 3 Et hic quidem ex castellania Auranensi esse videtur. 4 Abbatia S. Georgii de Copriva (flumen Zrmanja) ad litus maris apud Modrič in parochia Jesenice erat, ubi adhuc ecclesia perantiqua sub eodem titulo existit. 5 Hic ex hodierna Croatia vel Slavonia esse videtur. 8 Ex districtu Jaderensi, tune sub venetico dominio Jacobum hinc Romam migrasse liquet. 7 Hic Joannes qd. Coluza non habet quid cum Georgio de Colitia in No. XIX.