VJESTNIK 3. (ZAGREB, 1901.)

Strana - 266

266 Maiestati, tum vero attentis et consideratis fidelitate et fidelibus seruiciis fidelis nostri magnifici Joannis Rathkay de Nagy Tabor, quae idem sacrae primum regni nostri Hun­gariae coronae, et deinde maiestati nostrae pro locorum et temporum varietate fideliter et constanter exhibuit et impendit; volentes etiam benigne vtilitatem et commodum dicti regni nostri Hungariae partiumque subiectarum promouere, populisque ac incolis perti­nentiarum arcis suae Nagy Tabor vocatae in comitatu Varasdiensi et regno nostro Scla­uoniae existentis habitamm prospicere : ad possessionem inprimis Dezinych vocatam apud ecclesiam sancti Georgii binas nundinas libéras, seu fora annualia libéra, vnas in sanctae Annae matris gloriosissimae virginis Mariae, alteras vero in beati Georgii martyris festi­uitatibus. Ad possessionem Zopoth vnas nundinas, die nempe dominico proximo post festum beati Michaelis archangeli. Ad possessionem vero Zela nuncupatam apud ecclesiam sanctae Catherinae virginis et martyris die dominico Jubilate. Apud possessionem porro Kys Tabor vocatam, apud ecclesiam beatorum Petri et Pauli apostolorum, et sancti Joannis Baptistae in festiuitatibus nempe illorum nundinas binas libéras, aliisque diebus ipsa festa praecedentibus et immédiate subsequentibus ad id necessario aptis et suffi­cientibus omni anno omnino sub iisdem libertatibus et praerogatiuis, quibus nundinae seu fora annualia libéra ciuitatum nostrarum liberarum, aut oppidorum et villarum cele­brantur, perpetuo celebrari duximus gratiose annuendum et concedendum. Imo annuimus, et concedimus praesentium per vigorem, absque tarnen praeiuditio nundinarum seu fo­rorum annualium liberorum, aliorumque locorum circumuicinorum. Quocira vos omnes et singulos mercatores, institores et forenses homines et viatores quoslibet, harum série assecuramus, affidamus, et certificamus, quatenus ad praedictas nundinas seu fora an­nualia libéra, per nos in praefatis possessionibus siue pertinentiis dictae arcis Nagy Tabor vocatae, modo praemisso perpetuo celebrari commissas et concessa, cum omnibus mer­canciis, rebusque et personis vestris libère, secure et absque omni pauore seu formidine personarum rerumque et mercantiarum vestrarum ve'hiatis, properatis et accedatis per­actisque ibi cunctis negociationibus vestris, ad propria, aut quae malueritis loca redeatis, saluis semper rebus et personis vestris, sub nostra protectione et tutela speciali perma­nentibus. Et haec volumus in foris aliisque locis publicis vbique palam facere proclamari. Praesentes vero, quas secreto sigillo nostro, quo vt rex Hungariae vtimur, impendenti communiri fecimus, post earum lecturam Semper reddi volumus et iubemus praesentanti. Datum in arce nostra regia Pragensi vigesima secunda die mensis Januaru, anno domini millesimo, quingentesimo nonagesimo, regnorum nostrorum Romani decimo quinto, Hun­gariae et aliorum decimo octauo, Bohemiae vero similiter decimo quinto. Rudolphus m. p., Petrus episcopus Jauriensis m. p., Tiburtius Himelreich m. p. Nundinales pro bonis magnifici Joannis Rathkay. E. Laszowski. VFerdinand I. zalaže knezu Ivanu Karloviću Medvedgrad i Rakovac g. 1528. Nos Ferdinandus dei gratia Rex Hungarie et Bohemie etc. Infans Hyspaniarum, Archidux Austrie, dux Burgundie, comes Thirolis etc. Recognoscimus per présentes literas nostras. Quod cum fidelis noster Spectabilis et Magnificus Johannes Torquatus Comes Corbavie Regnorum nostrorum Dalmacie Croacie et Sclavonie etc. Banus in multis rebus multisque temporibus et expeditionibus nobis fideliter seruiuerit, ac in huiusdem nostris seruitiis multas fecerit expensas, pro quibus eidem certa summa pecuniarum remanserimus debitores; ideo volentes eum super hiis in aliqua parte reddere contentum, Castrum nostrum Medwevar in Regno nostro Sclavonie in comitatu Zagrabiensi, ac castellum Rokonok vo­catum in comitatu Crysiensi habitos et existentes, quod etiam prius per alias litteras nostras Regias in certam summam pecuniarum ei impignoraticiam in sortem defalcacionis veterum suorum seruitiorum et debitorum pro sex Millibus

Next

/
Thumbnails
Contents