VJESTNIK 3. (ZAGREB, 1901.)

Strana - 252

252 CCXXXVIII. 1289. 15. Novembris. Blasius aurifex de Zagrabia accipit ab Andrea de Mreža sartore pecuniam ad lucrandum in arte sua. No, 156, p. 51. Andrée Eodem die (No. CCXXXVI.), presentibus Crisogono de Ormitende de Mreça et Prisca naturali filio Johannis Bertandi et alifis]. Fateor ego Blascius s. auriffex de Sagrabia, nunc habitator Jadere, quoniam ad lucrandum in me plene habui et recepi, a te quidem Andrea de Mreça, sartore ciuitatis Jadere, libras ' XXX • denariorum venetorum paruorum, cum quibus promitto ad artem meam Iucrari in sta­tione mea hic in Jadera, negotiari et mer[cari], bona fide et sine fraude, hinc ad unum annum conpletum, nuper venturum .... tertiam partem totius lucri, quod michi fuero consecutus uel contrarii clare facti, reliquas partes in me retinendo et in fine dicti termini cum meis heredibus et successoribus [obligo] me et promitto suprascriptas ^bras tuas triginta dare reddere tibique soluere cum [ue]ra et intégra tertia parte totius lucri uel contrarii maniffesti inde habiti sub [pena] dupli et omnium expensarum, quas in curia uel extra curiam feceris hac de causa, super me [et] omnia bona mea habita et habenda. Et ego Bratillus Caligarius socer dicti Blascii habitator Jadere cum meis heredibus et successoribus pono me et obligo me pro dicto Blascio fideiussorem et principalem de­bitorem tibi dicto magistro domino Andrée de toto dicto debito hic duplo et expendis ad predictum terminum, super me et omnia bona mea presentia et futura. (Partialiter evanida). CCXXXIX. 1289. 18. Novembris. Die • XIIII • exeunte Nouembris, presentibus Johanne Bel et Bono .... Nicola de Vodcarra ciuis Jadere accipit mutuo a Johanne de Cernuco ciue Jadere, libras *X- denariorum uenetorum paruorum. No. 118, p. 41. (In latere dextero prae humiditate haud legibilis). CCXL. 1289. 22. Novembris. Fratres Lampredius et Vitus quondam Pauli de Lampredio, cives Jaderenses, faciunt securitatem Petrano Petrinić de Scardona de solutione debiti. No. 158, p. 51. Securitas Die • X • exeunte Nouembris presentibus Micha de Miligosto et Al­Petranni merico de Ladorfante], nos Lompre et Vitte fratres, filii condam Pauli de Petriniç. Lampredio Jadere, facimus plenam [securi]tatem tibi Petranno Petrinig de Scardona de libris ' CLX *, quas nobis tenebaris pro c[ . . . . ] et de omnibus aliis dé­bitas et rationibus, tarn cum cartis et quat(er)nis, quam sine cartis, ad p[resentem] diem, in omnibus et per omnia a te^fuimus quietati et apacati et si aliquod instrumentum apar sit nullum, irritum atque uacuum et nulius ualoris temporibus uniuersis. CCXLI. 1289. 22. Novembris. Martha quondam Radko vendit nepotibus suis partem terrae sub Gomilica. No. 159, p. 52. Michoilli Die ' X • exeunte Nouembris presentibus Nicolao de Vodcarra et filii Striani Grisogano de Vlicha Jaderensibus et aliis. Fateor ego namque Marta, filia et Mari condam Radco, habitatrix Jadere, quoniam habito verbo et licentia a Stana conjugum de Preste Jadartina, vendo, do, dono atque transacto vobis quidem Michoilli s. filio Striani et Mari, conjugibus, dilecte nepti mee, totam vnam fasam meam de vinea, plantatam supra terram Stane de Preste ad quartum, positam sub Gomilica: de borea iuxta vites Stane sororis mee, socrus matris uestre; et de austro iuxta vites meas, plantatas supra terram Lompri de Daria; de quirina et de trasversa iuxta vineam Draganni Marangoni; cum omnibus suis certis terminis, habentiis et pertinentiis, tam subtus terram quam supra terram, amodo in antea cum omnimoda potestate de eis fa-

Next

/
Thumbnails
Contents