VJESTNIK 3. (ZAGREB, 1901.)

Strana - 249

249 Guidacci de Varicassa et de trasversa iuxta viam puplicam; et in una vinea, posita in districtu Jadere subtus Ostrigno, et t[er]raticum vinee Domici Uulsçaci et Brattico auri­ficis, que confinaft] autem iuxta nostrum pastinum de Signo, appretiatis et extimatis per bonos et legales homines ex utraque parte, possitos in summa librarum duo milia supra­scriptarum; quas a vobis pro dote dicte Femie uxoris mee et vestre filie plenarie et integraliter in me a vobis habui et recepi. Quas uero libras duo milia denariorum vene­torum paruorum ego prenominatus Vitus, dictus Adam, cum meis heredibus et succes­soribus me obligo et promitto tibi dicte Femie uxori mee et tuis heredibus et succes­soribus salvas omni tempore facere et tenere sicut rem tuam propriam; et insuper me obligo et promitto cum meis heredibus et successoribus ipsas libras duo milia denariorum venetorum paruorum tibi suprascripte Femie uxori mee et tuis heredibus et successoribus plene solvere atque dare et restituere omni tempore et euentu, quo predicti dotes siue tua pecunia suprascripta pro tuis dotibus in me receptis, tibi uel tuis heredibus vel successoribus restitui atque dari, super me et omnia bona mea presentia et futura om­nibus capitulis exceptione et occasione remotis. CCXXX. 1289. 10. Novembris. Securitas contradotalis Euphemiae, uxoris Viti quondam Da­miani de Mikušio (Cfr. No. CCXXXI.). No. 148, p. 49. Dragotte Eodem die (No. CCXX1X.), presentibus supradictis [No. CCXXIX.]. aurificis Fateor ego Femia supradicta uxor Viti, cognominati Adam, ibidem presentis n. s. et consentientis, per hoc puplicum instrumentum, quod cum assensu et vo­luntate supradicti mei mariti vobis Dragotte aurifici patri meo et Stane uxori tue, matr mee, ac omnibus fratribus et sororibus meis, pro dote mea librarum duo milia denariorum venetorum parvorum, quas dicto Vito marito meo dedistis, cum me in uxorem suam legitiman) desponsauerit, renuntio uobis et dimitto omne ius meum paterne et materne successionis de omnibus possessionibus et robis vestris, pertinentibus michi hereditaria successione ac totam partem meam de predictis possessionibus et robis omnibus aliis uestris inmobilibus et mobilibus uobis derelinquo cum meis heredibus et successoribus liberam et quietam. CCXXXI. 1289. 10. Novembris. Genitores Euphemiae uxoris Viti quondam Damiani de Mi­kušio faciunt ipsi Vito securitatem de residuo dotis persolvendo. No. 149, p. 49. Eodem die presentibus supradictis (No. CCXXIX.). Fatemur nos suprascripti Dra­gotta auriffex et Stana confiuges], quoniam remansimus ad persolvendum de dote librarum duo milia Femie filie no[stre] tibi quidem Vito, cognominato Adamo, genero nostro libras tcrcentas denariorum ve[netorum] parvorum; quas libras • CCC • cum nostris heredibus et successoribus tibi et tuis heredibus et successoribus hinc in civ[itate Jadera] salvis et intégra absque omni periculo et occasione uel Ullis interpositis capitulis [dare] et sol­vere promittimus, hinc ad annos duos completos [nuper venturos] sub pena dupli et omnium expensarum, quas in curia uel extra feceris hac de causa, super nos [et super] omnia bona nostra presentia et futura. CCXXXII. 1289, 10. Novembris. Presentibus Tade Contarino et Jure Rigi parui, Stephanus de Carbanesso accipit mutuo a Mauro Grisogoni .trabes de braçiis * VIII • ad dies qua­draginta, sub pena dandi pro uno quoque trabe solidos " XX ' paruorum et duplum ; Johannes de Calcina fideiussor pro dicto Stephane No. 150, p. 49. (Partialiter evanida). 17

Next

/
Thumbnails
Contents