VJESTNIK 3. (ZAGREB, 1901.)

Strana - 134

Zadarski bilježnički arkiv. (Nastavak.) CLIV. 1289. 9. Augusti. Comes Jadrensis dat pignora Strejae viduae Matthaei Zauatini super homines Nonae et bona eorum, usque ad satisfactionem damni illati. No. 71, p. 25. Breuiarium Die IX. intrante menses Augusti presentibus Pelegrino de Vesulmo domine Streie et Iuane Çuparo filio condam Tolislaui Jadrensis et aliis. Cum per nos uxoris condam Jacobum Teopulo comitem Jadere nostrosque consiliarios et judices esset Çavatini n. s. captum et firmatum in consilio Rogatorum Jadere, ad sonum campane et voces preconum more solito congregato, et per homines dicti consilii et maiorem partem ipsius, dandi pignora domine Streie, filie dudum Petri Volenni et uxoris condam Mathei Çauatini, habitatrici Jadere, supra homines None, res et bona eorum ubicumque posset reperiri, secundum quod continebatur in vna nota breviarii, sententiati per dominum Jo hannem Contarenum, olim comitem Jadere, et eius curiam, de libris CHU. denariorum ue­netorum parvorum, in summa de pignoribus datis ipsi Çauatino supra homines None, in quibus dicti Nonenses dampnauerant eum, ut in dicta nota continetur; que nota ipsius breuiarii scripta fuit manu Vicentii, sancte Marie Maioris clerici, Jadrensis notarii, que sic incipit: In nomine Domini Amen. Anno Incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo octuagesimo quinto, mense Octubri die XI. intrante, Indictione quartadecima Jadere, et ut circa inferius legitur et continetur. Item similiter per nos suprascriptum Comitem et nostros consiliarios et iudices in predicto consilio acceptatum fuit, dicte domine Streie pignora dandi supra predictos Nonenses et bona eorum, in vna parte de libris VI. ex­pensatis in nontiis et tribunis, qui iuerant Nonam ; et sic de libris XII. parvorum expen­satis in barcis et hominibus, qui iuerant Nonam pro vino suo acapiendo et ipsi non de­derunt. Item vinum facit valoris libras XXXII. Item libras XXII. solvit advocatis et tribunis pro buça. Item per unam domum et ortum suum, quos Nonenses sibi tenent, facit dampnum suum de libris VIII. denariorum parvorum. Item granum et ordeum, quod Nonenses abstulervnt sibi in hiis duobus annis nuper preteritis, facit ualoris libras XXIII. denariorum paruorum. Quod totum istud ascendit in summa librarum CHI. denariorum venetorum paruorum ; de quibus in hiis duobus annis nuper preteritis Nonenses dampna­uerunt ipsam, ut per suum sacramentum affîrmauit, absque illis libris CIIII. denariorum venetorum paruorum, que in nota dicti breuiarii continentur. Quam uero reformacionem predicti consilii Rogatorum Jadrensium, Nos suprascriptus Jacobus Teopulo comes Jadere cum nostris iudicibus et curia per nostram diffinitiuam sententiam dicte domine Streie et suis heredibus et successoribus ratificamus et confirmamus, dando sibi pignora pignorandi supra omnibus bonis Nonensium, ubi poterit reperire, ad intromittendum et habendum liberaliter et potestative usque ad plenam suam satisfactionem suprascriptam, sicut in dicto consilio Rogatorum captum estitit et confirmatum. Et sic super huius nostre sen­tentie diffinitionem damus et constituimus in pristaldum Johannem Lemescij, nostre curie tribunum, ad predicta omnia et singula totaliter perconplenda. Et ego dictus Johannes Lemescij, tribunus et pristaldus per predictum dominum comitem constitutus, suprascripta omnia esse uera testifficor in salutem anime mee coram testibus suprascriptis.

Next

/
Thumbnails
Contents