VJESTNIK 3. (ZAGREB, 1901.)
Strana - 131
131 magnas quadrangulares habet rosas argenteas octo, clausulas pariter unum quodque duas fortesque argenteas. Item missale aliud in folio prioribus minus paululum rubro cartuban obductum; clausuras habens pulchras et fortes argenteas duas magnas. Casulae pro festis solemnioribus preciosiores ex brukath quatuor, seruiunt pro albo et rubro colore. Item una pro festis solemnioribus ex kameloth, alia ex thafeth. Casulae vero albae pro festis minoribus et usu quotidiano sunt duodeeim, ex quibus quinque non sunt pro usu. Casulae rubrae pro festis et usu quotidiano sunt Septem, ex quibus duae sunt byssinae. Casulae virides sex, ex quibus quatuor sunt byssinae. Casulae violacei coloris sex, ex quibus duae sunt purpureae. Casulae nigrae Septem, ex quibus tres sunt purpureae, et ex istis Septem duae non sunt pro usu. Dalmaticarum diuersi coloris paria Septem. Pluuialia tredeeim varii coloris. Antipendia. Antipcndium album ex atlaez preciosum cum tribus, illustrissimi quondam domini comitis ab Ausperg et generalis Carlostadiensis defuneti, insignibus nimirum cum tribus aquilis duorum capitum, boue et leone in iisdem tribus insignibus extante ex auro et argento contexto, et inter quae insignia tria sunt duae columnae florigerae ex diuersis coloribus serieeis; ornatum vero est circumferentiis aureis; subtus in fine est annus ex auro subtextus 1669. 1 Item aliud preciosum pro rubro colore ex brukat. Item aliud flauum pro festis minoribus. Item alia nouem bissina diuersi coloris. Item duo ex materia vili pro usu quotidiano iam attHta. Item alia quatuor picta in tela iam attrita pro usu quotidiano. Mappae altarium. Mappa una, cum aureis floribus acu picta, insuta circum circa, a domina magnifica Judith Petthöiana oblata. Mappae aliae altarium bonae et malae, longae et breues sunt viginti Septem. Albae. Albae Polonici operis bonae sunt quatuor, quarum una ex auro ab infra acu picta, altera auro et nigro serico, tertia solo nigro serico, quarta filis solum delicatioribus exornata, quinta non huic similis, (sexta) ex tumban facta, 7-ma pro usu quotidiano reuerendissimi is. Albae pro usu quo undeeim, quae vero non sunt sunt decem. 1 Grof Herbert Auersperg, general karlovački 1652.—1669., f 28. Aprila 1669. a pokopan u crkvi sv. Katarine u Zagrebu. Ovaj antipedij valjda je zadužbina.