VJESTNIK 2. (ZAGREB, 1900.)

Strana - 90

90 XCIV. Item, quilibet nobilis et ciuis ciuitatis Segniae uolens extrahere animalia per por­tas terrae aut maris ad uendendum, soluit dacium antiquum in becharia. XCV. Item, quilibet nobilis aut ciuis Segniae uolens extrahere equos per mare ad uen­dendum, soluit decimum in marina et non aliud. XCVI. Item, ciues ciuitatis Segniae et subditi dictae ciuitatis sunt liberi ad portas tergo­uinae et non soluunt tergouinam, sicut alij ciues, nisi in casibus super notatis. XCVII. Item, quilibet suppositus iurisdictioni habitans extra ciuitatem Segniae gaudeat pri­uüegio et immunitate quo alij ciues. XCVIII. Item, dicti subditi iurisdictioni Segniae possunt extrahere omni die sabbathi me­dium sestarium uini sine aliqua tergouina. XCIX. Item, dicti subditi in festo natiuitatis, in festo sancti Martini, in festo sancti Mi­chaelis, in festo omnium sanetorum, in festo paschatis, possint extrahere uinum pro fa­milia sine aliqua tergouina. C. Item, quod nullum uinum forense potest uendi ad menutum a festo sancti Mi­chaelis ad nouum annum, nisi uinum Segniense. CI. Item, nullum uinum forense potest uendi diebus dominicis ad menutum usque quo missa magna perficietur in ecclesia sanctae Mariae Segniae, non potest nec post tertium sonum campanae. CH. Item, quilibet capitaneus ciuitatis Segniae, qui est in officio, potest concedere uni tantum aperire tabernam fornisecam ante missam magnam, et non alius. CHI. Item, uinum Segniense potest uendi post tertium sonum campanae et potest ludi libère in ea taberna de die et de nocte ad taxillos. CIV. Item, quod nobiles ciuitatis Segniae non tenentur ad aliquod munus reali modo, uel personali modo, vel mixtum, ordinarnim aut extraordinarium. CV. Item, bona et possessiones dictorum nobilium sint exempta ab omni onere reali modo aut mixto, ordinario aut extraordinario. CVI. Item, redditus nobilium dictorum, cuiuscunque generis sint, sunt liberi et exempti ab omni gabclla, dacio uel pedagio per portas ciuitatis Segniae uel per mare, et similiter alij ciues. CVII. Item, quod dicti nobiles non teneantur nec debeant soluere secundum consuetu­dinem ciuitatis Segniae, longo et longissimo tempore approbatam, aliquam tergouinam de aliquibus rebus per eos conductis ad ciuitatem Segniae uel de alijs rebus pro uictu et uestitu per mare uel per terram ad ciuitatem Segniae, nec ferendo eas extra ciuitatem per terram uel per mare.

Next

/
Thumbnails
Contents