VJESTNIK 2. (ZAGREB, 1900.)
Strana - 44
44 obseruancia a teneris annis nostris gessimus continuo atque gerimus, tum vero propter iusticiam et equitatem, quarum nos veros fautores et indubitatos esse cognoscimus dispensatores, cupientes eosdem fratres sub felicis nostri dicione rcgiminis et tutela quantum phas est ab omni inquietudine fieri inmunes, vt eo liberius régi famularc valeant sempiterno. Idcirco fratres pretitulate religionis sancti Francisci de obseruancia in ipsa ciuitate nostra Segniensi commorantes vice Maiestatis nostre personis uestris commisimus committimusque per présentes protegendos. Idcirco fidelitati vestre série presencium iïrmissime precipimus et mandamus, quatenus a modo imposterum prenominatos fratres videlicet vicarie Bosne présentes et futuros ac ipsorum claustrum de Segnia contra quoslibet impetitores et turbatores protegere, tueri ac indempniter manutenere debeatis et teneamini, signanter autem in domibus et censibus earundem domorum, quas videlicet fratres ipsi in illa ciuitate nostra ex indulto sanctissimi domini nostri pape tenent et habent, quos census eisdem fratribus solui debendos nulli omnino hominum turbare, aut se ad ipsos quomodocumque ingerere permittatis, nec permitti faciatis, sed integraliter eis administrari procuretis. Si quid autem per quempiam aduersus predictos fratres eorumque claustrum occasione domus et censuum huiusmodi contra formam nostri mandati qualitercumque foret aut fieret, deinceps attemptatum talium dampnosam impetitorum licenciam per omnia opportuna grauamina compescatis, auctoritate nostra regia presentibus vobis in hac parte specialiter attributa mediante. Présentes autem, quas secreti sigilli nostri appensione communiri fecimus, post earum lecturam semper reddi volumus et mandamus presentanti. Datum Bude sabbato proximo post festum beati Barnabe apostoli, anno domini millesimo quadringentesimo septuagesimo quinto, regnorum nostrorum anno Hungarie etc. decimooctauo, Bohemie vero septimo. Sigillum pendens e sericeo fdo nigri et albi coloris. Autographum membraneum. IV. Ladislaus de Egeruara, regnorum Dalmacie, Coruacie ac tocius Sclauonie banus. Egregie nobis dilecte. Exposuerunt nobis venerabiles et religiosi patres, fratres ordinis sancti Francisci, quod quedam publica via antiqua et per predecessores nostros banos legitime probata pretendisset de possessione Wulacha ad torrentem inter uillas Dobrauicam et Culisich pro adaquacione, tam animalium, quam hominum, quam uiam quidam Petrus Milutinich cum aliis sequacibus suis quibusdam applantacionibus et septuris ipsis preclusisset et in usum suum proprium conuertisset, in preiudicium dictorum exponencium satis grande. Vnde nos huiusmodi insolenciis assentire nolentes comittimus uobis et mandamus, quatenus, dum per dictos fratres fueritis requisiti, personalitcr ad ipsum locum accedere debeatis et ipsam viam antiquam usque ad dictum torrentem in statum pristinum, in quo tempore predecessorum nostrorum fuit et in quo statu introducti fuerunt per mandatum régie Maiestatis dicti fratres, redigere debeatis. Et eidem Petro et cuiuslibet status et condicionis hominibus sub pena centum florenorum mandamus, ne ipse occasione dicte uie uel aque deinceps aliquid innouare et attemptare présumant, insuper quod si intullerint