VJESTNIK 2. (ZAGREB, 1900.)

Strana - 42

42 dorastao muž, koji bi nam barem u obliku regesta priobćio sve izprave arkiva trsatskoga manastira, te nam tako podpunoma odkrio to važno skrovište dragocjenih domaćih spomenika, čime bi hrvatskoj historio­grafiji mnogo privriedio, a sebi dično ime stekao. I. Commissio propria domini regis. Nos Mathias, dei gracia rex Hungarie, Bohemie etc. Memorie commcn­damus tenore presencium significantes, quibus expedit, vniuersis: Quod nos consideratis fidelitate et seruiciis fldelis nostri Martini Dehonyewyth de Ko­prywno, Walahi nostri, per eum nobis exhibitis, quandam possessioncm deser­tam Lowazychy vocatam, in comitatu Czethyne existentem et habitam, que alias condam Iwanecz Lowakowyth prefuisset, sed per defectum scminis eiusdem ad sacram huius regni nostri Hungarie coronam et per consequens ad collacionem nostram regiam iuxta huius regni consuetudinem rite et legittime deuoluta esse perhibetur.simul cum cunctis suis vtilitatibus et pertinenciis quibuslibet terris scilicet arabilibus, cultis et incultis, agris, pratis, pascuis, fenetis, siluis, nemo­ribus, montibus, alpibus, vallibus, vineis vinearumque promontoriis, aquis, fluuiis, piscinis, piscaturis aquarumque decursibus, molendinis et locis molendi­norum, generaliter vero quarumlibet vtilitatum et pertinenciarum integritatibus, quouis nominis vocabulo vocitatis, sub suis veris metis et antiquis limitibus existentibus, ad eandem de iure et ab antiquo spectantibus et pertinere deben­tibus, premissis sie, vt prefertur, stantibus et se habentibus et dummodo ad aliquod Castrum nostrum regale parcium illarum non pertineat, memorato Mar­tino Dehonyewyth de Koprywno et per eum Nicoiao patri ac Petro et Dwymo carnalibus, neenon alteri Petro filio Gregorii fratribus suis ipsorumque heredibus et posteritatibus vniuersis dedimus, donauimus et contulimus, immo damus, donamus et conferimus iure perpetuo et irreuocabiliter tenendam, pos­sidendam pariter et habendam, saluo iure alieno, harum nostrarum vigore et testimonio literarum mediante, quas in formam nostri priuilegii redigi faciemus, dum nobis in specie fuerint reportate. Datum Bude in fešto beati Mathie apos­toli, anno domini millesimo quadringentesimo septuagesimo primo, regni nostri anno tredeeimo, coronacionis vero septimo. Sigillum impressum. Autographum in charla. II. Nos Martinus de Frangapanibus, diuina miseracione Scgnie, Vegle Mo­drussieque etc. comes. Ad perpetuam rei memoriam per présentes significamus, quibus expedit omnibus, quod nos diuina gracia existentes in bona sanitate mentis nostre considerantesque, quod mundus iste transit cum concupiscencia sua, consequenter diuino eternorumque tracti amore pro eorum quibusdamque bono modo iustoque iure vt homines in terris possidendis celestia mercari cu­pientes, vt prefertur sana mente vltima nostra uoluntate testamentaliter legamus et legauimus monasterio, quod nos edificauimus pro salute nostra, sanete Marie

Next

/
Thumbnails
Contents