VJESTNIK 2. (ZAGREB, 1900.)

Strana - 246

246 wycza, castro constituto in Lyka, cum quibusdam villis constitutis et positis in Gaczka dyocesis nostre Segniensis, nomine Ramerak et alijs duabus nuncupatis Podwerh cum alijs gracijs, libertatibus, priuilegijs tarn apostolicis quam regalibus et immunitatibus, quas ipsi habebant et quibus ipsi pociebantur in illo dominio dum essent, tam spiritualibus, quam temporalibus secundum consuetudinem illius patrie ac illius dyocesis, datam per serenissimos dominos reges regni Vngarie et confirmatam per summos pontifices et per consuetudinem approbatam, videlicet quod quilibet nobilis sit liber de decimis dandis, nec tenetur eas dare de proprio oreo, aut de propria dica et decimum jobagionem de suis proprijs vitra se potest sibi eligere in partem eorum alio vocabulo intitulatum decimum Rowas, nihil ac vitra addicendo, quod illius patrie consuetudo in predictis seruet speci­aliter illius loci, de quo facta est permutacio, videlicet de Ozthrowycza in Lyka. Nos vero cum capitulo nostro scilicet venerabili viro presbytero Jacobo Ztoprowyth, ecclesie nostre gloriose virginis Marie de Segnia archydyacono, presbytero Petro Podywyth, archy­presbytero, domino Georgio Sparosyth, primicerio, domino Georgio Kwkona, canonico et vicario nostro, domino Johanne Zwytharyth, canonico, domino Simone, canonico, domino Gyrothyha et domino Jwrycza, canonico predicte nostre ecclesie et alijs eorum fratribus ad hec specialiter vocatis, ut vnusquisque iuxta suam conscienciam bene percontaretur et agnosceret, si factum propositum et permutacio predictj magnifici domini esset bona et vtilis et pro augmento, statu et honore istius patrie et istius episcopatus ac eciam, si ista talis permutacio esset per nos ex parte ecclesie acceptanda, consencienda et oonfir­manda. Qui omnes habito diligenti et deliberato consilio ac matura deliberacione con­senserunt, constituerunt, annuerunt et confirmauerunt atque laudauerunt talem permu­tacionem cum omnibus et singulis modis, pactis, conuencionibus et condicionibus superius expressis et annotatis, videlicet quod nobiles viri Petrus, Nicolaus et Nowak Nowakowyth, fratres, et eorum heredes, tenentes et possidentes prescriptas villas sub nomine permu­tacionis habeant et teneant cum benediccione dei et nostra et ita auctoritate nostra et nostri capituli assensimus et consensimus, immo assentimus et consentimus vna cum ca­pitulo nostro predicto ob reuerenciam et honorem magnificorum dominorum nostrorum comitis Stephani et fratrum eius, qui pro hac re sepenumero nobis supplicauerunt, ac eciam pro bono statu istius tocius dominij et nostri episcopatus, quod est consecutum ex ista supranominata permutacione. Ideo damus et perpetuo duratura concedimus prenominatis nobilibus pro se et suis heredibus quodcumque et omne ius spirituale, quod illi habebant in Ozthrowycza de jure et de consuetudine illius patrie sev regionis : et primo, quod sint liberj in suo oreo de décima, secundo, quod decimum jobagionem libère sibi valeant eligere eo modo, quo si essent in Lyka, secundum illius regionis obtentas consuetudines et jura. In quorum omnium fidem et testimonium has nostras patentes literas fierj fe­cimus nostrique ac capituli nostri sigillorum appensione munirj. Datum Segnie in nostro episcopalj palacio, anno domini millesimo quadringentesimo quadragesimo quinto, die vicesimo quinto mensis Novembris, indiccione octaua. Nos igitur capitulum prefatum justis et jure consonis requisicionibus prefati domini presbiterj Johannis Merzlothyth an­nuentes, easdem literas non abrasas, non cancellatas neque in aliqua sui parte suspectas ab omni prorsus vicio et suspicione carentes viribusque earum veritas suffragatur pa­tentibus literis nostris verbotenus insertas et inscriptas de verbo ad verbum sine dimi­nucione et augmento aliqualj transsumpsimus, quas cum appressione sigilli nostri muniri fecimus. Datum in festo béate Katherine, virginis ac martiris, anno domini millesimo quingentesimo primo. A tergo : Literae super decimis concessis Nouacouich. Sigillum avulsum. Autographum in Charta in archivo capituli Segniensis.

Next

/
Thumbnails
Contents