VJESTNIK 2. (ZAGREB, 1900.)

Strana - 238

238 factura sit, fatens prae merore nesciebat, illicoque ad certam paludem, ubi filius suus semimortuus iacuisset, Anniczamque quaerendo, acceleravit et en com­paret Annicza, cingulumque suum accipiens, fatenti porrigit, praecinctoque filio suo illico melius observavit, ac vertens se ad aliam partem surgit, pedesque usque ad paludem abivit, ac ibidem ascendens equum transvadavit paludem, praefata Annicza eundem ad equum iuvante; ac posteaquam filius suus pa­ludem transivisset, fatenti praescita Annicza certam herbam Bokvicza per ipsam Anniczam ita vocatam galeroque filio suo impositam dedisset, taliterque filius domum suam discedens, continuoque vomens, aliquomodo galerum ex capite deposuisset, herbamque advertisset, interrogavit fatentem, qualisnam hocce de­beat esse herba, reflectis demum se fatens, nihil respondens verum illico prae­missam scindens herbam in aqua nondum per aliquem gustata (uti ab eadem instructa esset) filio suo ebibendam porrexit, qua sumpta immédiate filio suo adeo melius, quod usque ad noctem cum aliis luseret pueris. (In margine:) In judicio personaliter adstans fassionem suam ratifieavit per omnia. Tertia in ordine testis Ingija Jovana Romanicza vidua, Rasciana, annorum circiter 40 ex Chepin, adiurata, examinata, fassa, et attestata est scitu, visu et auditu, quod et suus filius Mittar appellatus tempore pestis, qui Anniczae salva venia capras custodivisset, derepente infirmus, tribus diebus graviter iacuisset, pristinae ergo quaerens sanitatis remedium bis praefatam Anniczam supplex adivit, remediumque nullum eousque, quo iam maritus praescitae An­niczae non irascebatur, obtinere quiverat, demum tertia vice certum pulverem Czervotochnicza dicta ab eadem effectuavit, ac in aqua nondum gustata eidem circa tempus prandii ebibendam praebuit, qua sumpta, filius illico ante noctem adhuc ex lecto sanus surgens, pristinae restitutus fuit sanitati. (In margine:) In judicio personaliter adstans fassionem suam per omnia ratifieavit. Quarta in ordine testis Svenia, Trivina sena (== žena), Rasciana graeci ritus non uniti, annorum circiter 39 ex Chepin, adiurata, examinata, fassa et attestata est scitu, visu et auditu, quod et fatenti velut proximae vicinae decem proies demortuae essent, consequenter ex eo quod eandem talem mulierem veneficam ab aliis audivisset, semper bona cum ipsa exstitit, et quidquid petierat, ha­bereque voluit, eidem indilate praestiterat. (In margine ut supra:) In iudicio personaliter adstans fassionem suam per omnia ratifieavit. Quinta in ordine testis Angyclia, Petrova sena, ex Chepin, Rasciana graeci ritus non uniti, annorum circiter 40 adjurata, examinata, fassa et attestata est scitu, visu et auditu, quod ante annos circiter 6 ob certum pomum in horto praementionatae Anniczae, per hominem alias fatentis implantatum, ac per proies testis ejusdem pomi fructum colligendi rixari incoepisset, evenit effluxo unius mensis spacio unam prolem fatentis infirmari, ac post 15 dies exspirari, altera item post mortem primae prolis die dominico infirmata, die porro lunae aeque moritur, fatens etsi quidem ab eadem remedium solicitasset, nihil tarnen obtinere valuit. (In margine additum:) In judicio personaliter adstans fassionem suam per omnia ratifieavit, eo addito, quod a certa muiiere jam demortua fatens au-

Next

/
Thumbnails
Contents