VJESTNIK 2. (ZAGREB, 1900.)
Strana - 179
179 pro tempore constituto. Datum in Kaproncha die festi apostolorum Phitercio lippi mo et Jacobi beatorum, anno domini M°. CCC. LXXmo. primo. Originale membraneum. A tergo vestigium appressi sigilli. In archivo lib. et reg. civitatis Koprivnicae. 9. Anno 1372. 2. februar ii. Capitulum ecclesiae Zagrabiensis Privilegium regis Ludovici a. 1356. civitati Kapronchae concessum transumit. Nos capitulum Zagrabiensis ecclesie, tenore presencium significamus quibus expedit vniuersis, quod viri prouidi Philippus iudex, magister Andreas notarius, Benedictus, Martinus et Paulus ciues ciuitatis de Kaproncha, ad nostram personaliter accedentes presenciam exhibuerunt nobis quasdam litteras priuilegiales excellentissimi principis domini Lodovici dei gracia Hungarie, Polonie Dalmacie, etc. regis illustris domini nostri naturalis priori suo dupplici sigillo in Vzura casualiter deperdito consignatas tenons infrascripti, petentes nos cum instancia, vt easdem de verbo ad verbum trasscribi et nostro pendenti sigillo faceremus consignari, quarum tenor talis est : (sequitur documentum sub Nr. 6). Nos igitur peticionibus eorundem iudicis et ciuium de Kaproncha iustis et condignis annuentes, tenorem eorundem litterarum priuilegialium domini nostri regis de verbo ad verbum transscribi et nostro sigillo pendenti fecimus consignari. Datum in mo festo purificacionis virginis gloriose, anno domini CCC. LXX. secundo. E transumpto regis Sigismundi a. 1394. In archivo reg. et lib. civitatis Koprivnicae. 10. Anno 1376. 1. maii. Koprivnicae. Communitas de Kaproncha in facto interfectionis metarum ejusdem civitatis impedientium ordinat. Nos Stephanus iudex, iurati iudices et vniuersi ciues de Kaproncha, vniuersis Christi fidelibus, tam presentibus, quam futuris presencium noticiam habituris, salutem in omnium saluatore. Quemadmodum luna ceteris stellis est lucidior, et radius solaris omni luciditate fulgenciur, qui quidem per etheream, igneam et aëream regionem ad aspectum nostrum descendens in corpora subtilia, subtiliora, subtilissima, copiose, copiosius, copiosissime se despargit, sie sol intelligencie, scilicet deus per intellectuales ordines videlicet angetos et graduales illuminationes nostris intellectibus condescendens dissentes intellectus differenter illuminât et (horum) (c)laritudini secundum ipsorum exigenciam configuratur. Nos enim scientes quod honor regis iudicium diligit, quia iusticia et iudicium sunt preparacio sedis eius, non autem volumus naturale iugum proicere et vinculum dirumpere racionis, quemadmodum optaremus superiores nobiscum viuere, ita debemus circa iusticiam cum inferioribus, nos habere, nec innocenter sociorum nostrorum iura negligimus, qui nostra negligi non vellemus, hinc est quod quia modernis temporibus intra metas nostre ciuitatis et extra, contra