VJESTNIK 2. (ZAGREB, 1900.)

Strana - 171

171 qui primo et presenti domino régi, domino nostro naturali et perconsequens bano tocius Sclauonie, deinde vniuersitati predictorum ciuium et hospitum de Koproncha fidem (dei) et iusticiam debeat conservare, quo peracto quicunque ex dictis ciuibus seu hospitibus de dicta ciuitate de Koproncha constitucion» seu ordinacioni dictorum duodecim virorum obstarc presumpmeret et ipsum pro tempore electum et per ipsos constitutum villicum pro villico vero conserware et habere recusaret, amissis omnibus bonis suis capitalis sentencie vindicta puniatur. Concessimus insuper memoratis ciuibus et hospitibus de Koproncha quod nullus ciuium seu hospitum de eadem, décimas quaslibet ipsius ciuitatis et eius prouincie a domino episcopo Zagrabiensi aut suis ministris con­ducere et pecunia emere presumpmat, quicunque autem ex eisdem contra huius­modi nostrum statutum ipsas décimas quaslibet a dicto domino episcopo Za­grabiensi aut suis ministris et officialibus conduxerit et pecunia comparuerit similiter amissis omnibus bonis suis capitalis sentencie (vindicta) existât pu­niendus. In cuius rei memoriam, perpetuamque firmitatem présentes conces­simus litteras nostras priuilegiales pendentis sigilli nostri munimine roboratas. Datum in Koproncha in festo inuencionis sancte crucis., annno domini o ooo mo M. CGC. XXX. octauo. Originale membraneum valde exesum. Sigillum periit, solum unicum filum viridis sericeae zonae dependet. In archiva lib. et reg. civitatis Koprivnicae. Anno 1353. 10. martii. Zagrabiae. Stephanus totius Slavoniae etc. dux cives de Kaproncha a iurisdictione extranearum iudicum eximil, et facidtatem liberae electionis iudicis et plebani, nec non obeinctionis lignas firmamentis et turribus eorundem civitatis confert. Stephanus dei gracia tocius Sclauoniae, Croacie et Dalmacie dux omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris presencium (noticiam) habituris salutem in^salutis largitore. Quoniam subditorum fidelium incommoda decet ducalem maiestatem commodius reformare, ynde ad vniuersorum noticiam harum (série volumus) peruenire, quod ciues et hospites nostri de Kaproncha nostre maiestatis adeundo presenciam significarunt cum querela, vt diuersitate et mul­timoda variacione et mutacione officialium ipsorum (in . . . aceri)me egestatis inopiam deducti haberentur, supplicantes exinde nostro culmini humiliter, vt eos ab huiusmodi incommoditate status eorum dignaremur rcleuare. Nos itaque supplicacionibus eorundem ciuium et hospitum nostrorum, ducali benignitate inclinati eisdem hanc libertatis prerogatiuam duximus annuendam, vt a modo et deinceps iidem ciues et hospites nostri a iurisdiccione et iudicatu quorum­libet extrane(orum iud)icum seu officialium in euum exempti habeantur. Iudicem enim singulis annis et plebanum, quem vnanimiter voluerint inter ipsos eligendi et constituendi habeant facultatem orum , per eosdem nobis presentatis, idem iudex pro tempore constitutus cum suis iuratis conci­uibus vniuersas causas inter ipsos emergendas more et consuetudine aliarum liberarum ciuitatum (nostrarum) qui si in reddenda iusticia cuipiam querulanti negligens affuerit, extunc ipsemet iudex ciuitatis ad ducalem

Next

/
Thumbnails
Contents