VJESTNIK 2. (ZAGREB, 1900.)

Strana - 126

126 Prilog k povjesti patvorenja plemićkih listova. U zem. arkivu medju parnicama banskog stola naišli smo na sljedeće pismo: Illustrissime domine comes! Domine, domine mihi gratiosissime. Cum ex benevolo Blasij Matthassich, hominis episcopalis ex Dusicza, per suam excelcntiam cpiscopalem mihi qua substituto suo in temporalibus Vicario judicari comissi examine inter rcliqua hoc etiam appareat, quod armales familiae Bradach apud quemdam Rogina in Sibrinovecz pago sie dicto comitatui Crisiensi ingremiato commorantem cognomine Bradach deleto et loco eius cognomine Rogina inserto habeantur. Item quod quidam Verbanecz aliter Bujan ex eodem Sibrinovecz ec certis armalibus prius insertum cognomen, euius fatens se non refflectit, deleri et nomen Verbanecz inseri fecerit, preterea quod Michael Habdia prope Crisium habitans in certa fassione in vicem voculae agilis vocem nobilis curaverit inseri, fine uberioris itaque negotii enucleationis et cognoscendae merae rei veritatis Illustrissimae dominationi vestrae, qua offleii supremi comitis comitatus Crisiensis administratori, supplicandum duxi, quatenus in dicto co­mitatu eas facere dignaretur dispositioncs, ut praemissi homines pro die 15. affuturi mensis Julii anni labentis, dum nempe causa Matthassichiana reas­sumetur, hue fine etiam, si opus fuerit, confrontandorum confrontationis compa­reant et vitiatas armales et respective alias litteras secum adferant seseque'ju­dicio in arce episcopali celebrando sistant. Qui cacteroquin alterioribus illu­strissimae üominationis vestrae gratiis comendatus in perenni eius veneratione maneo. Illustrissimae Dominationis vestrae Zagrabiae 24. Junii 1757. servus humillimus Antonius Bedekovich m. p.

Next

/
Thumbnails
Contents