VJESTNIK 2. (ZAGREB, 1900.)
Strana - 124
124 modi humillima supplicatione nominibus ac in personis praefatorum iudicum et iuratorum caeterorumque uniuersorum ciuium et inhabitatorum annotatae ciuitatis nostrae Segniensis nostrae modo, quo supra porrecta maiestati regia benignitatc exaudita clementer et admissa, hoc ipsis ex speciali gratia annuendum et concedendum duximus, vt ijdcm ciues et inhabitatores saepefatae ciuitatis nostrae Segniensis vniuersis illis statutis, libertatibus, iuribus et consuetudinibus, quibus aliae uniuersae liberae regni nostri Hungariae et Sclauoniae tam iuxta priuilegia ipsis a divis quondam Hungariae regibus concessa quam consuetudines et leges regni utuntur, fruuntur et gaudent, perpetuis semper temporibus libère uti, frui et gaudere possint et valeant, signanter autem, quatenus utrumque iudicem et duodecim senatores de numero patriciorum, qui nimirum causas tam criminales quam, et quasuis alias forum ciuile concernentes iuxta ueterem eius ciuitatis consuetudinem diiudicent executionesque non expectatis iudicijs octaualibus peragant, onera et byrsagia exigant eaque in exolutionem iudicum et officialium ciuitatis conuerter* possint et debeant; appellationes uero ab ijsdem iudicibus non ad capitaneos, sed in praesentiam vicecomitis partium illarum maritimarum, inde autem in curiam nostram regiam transmittantur et debeant fieri. Capitanei porro nostri praesens et futuri, isthic constituais et deinceps constituendi, non nisi militum et stipendia merentium militares causas eorumque appellationes per vicepraetorem Carlostadiensem habeant potestatem iudicandi, neque indigenas ad suum tribunal extra causas militares et notam infidelitatis attrahere, eosque incarcerare, seu quoquomodo sese in iura ciuilia vel birsagiorum aut mulctarum exactiones ingerere ualeat atque praesumat. Statuentes et clementer ac per expressum decernentes, ut ipsa ciuitas nostra Segniensis a modo deinceps futuris et perpetuis semper temporibus cum omnibus eiusdem ciuitatis ac suburbiorum territoriorumque incolis pertinentijsque eorundem quibusuis, terris scilicet arabilibus, cultis et incultis, agris, pratis, pascuis, campis, fenetis, syluis, nemoribus, montibus, vallibus, vineis uinearumque promonthorijs, aquis, lluuijs, piscinis, piscaturis pisciumue clausuris, aquarumque decursibus, molendinis et eorundem locis, generaliter uero quarumlibet utilitatum et pertinentiarum suarum intcgritatibus, quouis nominis vocabulo uocitatis, sub suis ueris metis et antiquis limitibus existentibus ad eandemque ciuitatem nostram Segniensem de iure et ab antiquo spectantibus et pertinere debentibus, pro ciuitate nostra regia ac libéra instar aliarum ciuitatum nostrarum ab omnibus fidelibus šubditis et regnicolis nostris Hungariae, Dalmatiae, Croatiae et Sclauoniae cognosci, scribi, dici, nominari ac intitulari debeat, ita tarnen et ea conditione, ut dicti ciues nostri Segnienses in omnibus ciuitatibus nostris regijs sese conformare et ab ingratitudinis ac infidelitatis nota et macula, sub poena amissionis et ablationis horum ac aliorum omnium priuilegiorum et libertatum suarum, quam ipso facto incurrent, perpetuo sibi cauere, hocque insigne beneficium et non uulgarem gratiam et clementiam nostram in ipsos collatam, de nostra maiestate et augusta domo nostra Austriaca haeredibusque et successoribus nostris, legitimis uidelicet Hungariae regibus, omni fide, constantia et fidelitate iugiter demereri studere debeant. Imo statuimus, annuimus, concedimus, annumeramus et decernimus, abususque quosuis tollimus praesentis priuilegij nostri patrocinio mediante, saluo iure alieno. In cuius rei memoriam firmitatemque perpetuam praesentes literas nostras priuilegiales secreto sigillo nostro, quo ut rex Hun-