VJESTNIK 2. (ZAGREB, 1900.)

Strana - 118

118 ego dictus Iuanne tribunus et pristaldus constitutus per dictum dominum co­mitem predicta omnia esse vera testifficor in salutem anime mee coram testibus suprascriptis. CXXIX. 1289. 2. Augusti. Andrea de Rava émit ad incantum omnes possessiones Krašićii de Pago, positas in hac insula, ob suam culpam condemnati. No. 46, p. 15. Breuiarium Eodem die (No. CXXVIII.), presentibus Matheo de Sgano et Andrée de Barte de Scomba Jadrensibus et aliis. Testifficans testifficor ego Raua n. s. namque Vitule Jadrensis Curie preco in salutem anime mee, et in ea veritate, qua Christus est dico, quod, de mandato domini Jacobi Teopulo Comitis Jadere supradicti et eius curie, incantaui omnes possessiones et bona Crasiçij de Pago, per condepnationem, quam incurrerat sua culpa; videlicet: totum vnum casamentum, positum in Pago : de trasuersa iuxta viam puplicam, de borea possidet Çanicha Bisanig et de austro iuxta viam puplicam et quirina possidet Jacobus Druscouig. Item unam vineam cum terris et orto et domo, sitam in insula Pagi ad sanctam Femiam: de parte austri possident heredes de Sumerio, de trasuersa Budogna filius Bixanni, de borea Drussa Criuiç et de quirina similiter. Item vineam unam positam in eadem insula in contrata Mirene uodde: de trasuersa possidet Miliça uxor Tolmeri, de austro Disislauo Masliçig, de borea Bunna uxor Desenni Drusanig et de quirina mons. Item totam partem suam terrarum de Slatina, sibi pertinentem, cum omnibus suis pertinentiis. Item terram unam, sitam in eadem insula Pagi, ad punctam ubi uoeatur Belueder: de borea possidet Jure Desinig, de trasuersa via communis, de austro Dominac Sestacouig et de quirina idem Dominac cum sua cognata. Item bestias magnas minutas • XLVIII • et paruas • XXIIII • Et sic presentauit se Andreas de Raua ciuis Jadere, daturus de dictis possessionibus et rebus libras • CL • denariorum venetorum paruorum de dictis possessionibus et rebus et omnia alia bona sua, si reperiri potuerint. Et sic eas incantaui per plateas Jadere in locis consuetis, alta voce uoeifferrando, requirens si aliquis esset, qui vellet dare ultra pe­cuniam iam promissam, per vnum mensem et plus : et cum nemo apareret, qui uellet dare plus nec etiam tantum, demum obseruata solepnitate statuti juris et consuetudinis Jadere, que solet in talibus obseruari, de mandato suprascripti domini Comitis et eius curie, puplice sub logia Jadere possessiones predictas et bestias, coram predicto domine Comité et eius curie, predicto Andrée dedi, uendidi et deliberaui cum omnibus suis certis terminibus et pertinentiis tam subtus quam supra terram, amodo cum omnimoda potestate de eis faciendi omne libitum sue voluntatis et suorum heredum et successorum libère et per­petuo nemine contradicente, pro predictis libris 1 CL • denariorum venetorum paruorum, quas idem Andreas communi Jadere dedit integraliter et plene per­soluit. Et hec pro ueritate dico coram testibus supradictis. CXXX. 1289. 2. Augusti. Petrus de Prasca émit ad incantum domum Radoši caligarii, positam Jadrae in confinio s. Siluestri. No. 47, p. 16.

Next

/
Thumbnails
Contents