VJESTNIK 2. (ZAGREB, 1900.)
Strana - 110
110 karlovačkoga generalata Senjanima privilegij, da mogu u svomu gradu obdržavati dva svečana godišnja sajma, i to prvi od 1. do 14. svibnja, a drugi od 20. rujna do 3. listopada, izuzevši nedjelje i zapovjedane blagdane, koji bi u to vrieme padali. Ova tri sajamska privilegija glase ovako: , I. Budae. Anno 1489. 22. Maii. Nos Mathias dei gracia Hungarie Bohemieque rex, nec non dux Austrie etc. Memorie commendamus tenore presencium signiflcantes, quibus expedit universis : Quod nos tum ad humillimam supplicacionem fidelium nostrorum circumspectorum iudicis et iuratorum ac aliorum civium civitatis nostre Segniensis maiestati nostre propterea porrectam, tum vero pro commodo et utilitate eiusdem civitatis nostre nundinas seu fora annalia libéra singulis festivitatibus beatorum Petri et Pauli apostolorum, nec non alijs diebus ipsas festivitates precedentibus et sequentibus, ad id scilicet necessario aptis et sufficientibus, omni anno omnino sub hisdem libertatibus et prerogativis, quibus nundine seu' fora annalia aliarum liberarum civitatum nostrarum celebrantur, perpetuo celebrari duximus annuendum et graciose concedendum, immo annuimus et concedimus presencium per vigorem. Quo circa vos universos et singulos mercatores, institores et forenses homines atque viatores quoslibet série presencium affidamus, certificamus et assecuramus, quatenus ad predictas nundinas seu fora annalia, in predicta civitate nostra Segniensi modo premisso perpetuo celebrari commissa et concessa, cum omnibus mercancijs rebusque et bonis vestris secure, libère ac sine omni pavore et formidine rerum ac bonorum vestrorum atque personarum veniatis, properetis et accedatis, pcractisque ibi cunctis negociacionibus vestris ad propria vel alia, que malueritis, loca redeatis salvis semper rebus et bonis vestris atque personis sub nostra proteccione et tutela speciali remanentibus, et hec volumus per fora et alia loca publica, ubi necesse fuerit, palam et manifeste proclamari. Présentes autem perlectas ubique reddi volumus et mandamus présentante Datum Bude feria sexta proxima ante festum beati Urbani pape, anno domini millesimo quadringentesimo octogesimo nono, regnorum nostrorum anno Hungarie etc. tricesimo secundo, Bohemie vero vigesimo primo. Sigiïlum Impressum. Autographum in Charta Fasc. I., sub nro. 6. II. Viennae. Anno 1652. 23. Februaru. Nos Ferdinandvs tertius, dei gratia electus Romanorum imperator semper Augustus, ac Germaniae, Hungariae, Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae, Sclauoniaeque etc. rex, archidux Austriae, dux Burgundiae, Brabantiae, Styriae, Carinthiae, Carniolae, marchio Morauiae, dux Lucemburgiae ac superioris et inferioris Silesiae, Wierthembergae et Thekae, princeps Sueuiae, comes Habspurgi, Tyrolis et Goritiae etc. Mcmoriae commendamus tenore praesentium signiflcantes,