VJESTNIK 1. (ZAGREB, 1899.)

Strana - 57

57 mentő prefate ecclesie sancti Georgii de Odra predicta cappella sancte Cläre de Chehy poterat comode dotari et onorari, eoque in antea nun­quam aliquos sapones seu cubulos prescripti populi de Chehy dabant sa­cerdoti de Odra, preterquam tempore novissimo, quo dicta possessio Chehy devenit ad manus eiusdem magistri Pétri et fratrum suorum, eorum propria voluntate eidem aliquos cubulos aministrabant. Quibus sic perceptis et repertis nos ex commissione prefati domini nostri epis­copi et eius auctoritate in hac parte nobis concessa, auctoritate eciam statuti, olim per venerabilem patrem dominum Ladizlaum episcopum zagrabiensem, felicis memorie, facti et usque ad hec tempóra in dicta ecclesia et dyocesi zagrabiensi inviolabiliter observati, in quo continetur, quod ecclesia parochialis centum cubulos seu sapones bladi vel eciam parochianos populos habens deberet contentari ; et quia reperitur evi­denter, quod predicta ecclesia de Odra ultra centum habeat sapones seu cubulos bladi et parochianos, reditus eciam satis lautos et sufficientes, de quibus bene potest contentari ; ideo predictam cappellam in honorem sancte Cläre in predicta possessione Chehy constructam et cimiterium pro eadem consecrari facere committendo, universos jobagiones prefati magistri Pétri et fratrum suorum de predicta Chehy et ibidem in eorum possessionibus habitos et eorum domos et fami lias prefate cappelle tra­didimus pro comodo sacerdotis et deo famulancium in eadem, conce­dimus eciam auctoritate predicti domini nostri episcopi eidem magistro Petro, ut sacerdotem quem voluerit in eandem cappellam suam assump­mendi et in eadem conservandi habeat optionem pro sue libito volun­tatis. prescripte ecclesie sancti Georgi de Odra et eius rectori seu sacer­doti perpetuum silencium imponendo in hac parte, et eandem ecclesiam sancti Georgii et eius sacerdotes contentum facientes de centum sapo­nibus et ultra de reditibus residuis supradictis. Dotavit eciam prefatus magister Petrus, filius Martini, dictam cappellam et eius sacerdotem seu rectorem cum decem dietis seu araturis terre et sex bobus pro aratro et quibusdam porcis et troncis apum in perpetuam elemosinam pro sue anime remedio et parentum suorum. In cuius rei testimonium et firmi­tatem perpetuam présentes concessimus litteras nostras privilegiales si­gilli pendentis munimine roboratas. Datum Zagrabie in vigilia festi Pen­tecostes. Anno domini millessimo CCCLX sexto. Izvornik na koži nalazi se u arkivu jugosl. akad. Crveno-zelena vrpca visi bez pečata. Ovaj malen prinos, ako i nije od osobite važnosti za domaću crk­venu povjest, ipak priobćujem; jerbo je on-najstariji (u koliko je meni poznato), koji kazuje, kako su se nekoč u nas i pod kakovimi uvjeti osnivale župe. Ivan Tkalčić.

Next

/
Thumbnails
Contents