VJESTNIK 1. (ZAGREB, 1899.)

Strana - 259

259 XCII. 1289. 23. Julii. Comes Jadrensis cum sua curia anihilat testamentum Plencae, filiae quondam Dešeni Vesogrivić et uxoris Dominici Paveršković. No. 10, p. 3. (rubrica Eodem die (XC), presentibus Lesiça Georgii de Lesiça et Barte marginalis de Scomla. Cum coram nobis Jacobo Teopulo, comité Jadere su­erosa.) pradicto, nostrisque judieibus et curia, ad placita audienda et diffi­nienda sedentibus, foret [questio] mota per Micham Matafarri, nostre curie aduo­catum, pro parte et nomine Jurislaue, uxoris condam Desseni Vesogriuig, et Vitco eius filii, conquerendo super Magerum de Rainerio, comissarium Plence, filie olim ipsius Jurislaue et uxoris Dominici filii condam Pauerscouig, et etiam super predictum Dominicum virum condam dicte Plence; sie dicentem et ale­gantem: quod, cum dicta Plenca filia mea non esset diuisa neque sortita a me, predicta Jurislaua matre sua, sine conscientia mea ordinauit suum testamentum et dimisit bona sua ipsi Magero comissario suo et etiam ipsi Dominico condam Jura, suo .... iure facere non potuit, nec eis dimittere nec etiam bona sua ordinäre; quia satis melius est ... . conueniens, ut mihi matri sue atque pre­dicto Vitco fratri suo, filio meo, indigentibus, bona ipsius .... remaneant, quam eisdem Magero comissario atque Dominico viro suo predictis; et testamento predicto .... Plence contradieimus, quia de iure ipsum sine nobis ordinäre nequiuit. E contra Mager pro se ac predicto com[issarioj .... co, se defen­dendo, respondebat : immo diuisa et partita erat ipsa Plenca a te matre sua predicta [et a] Vitco fratre suo ex tunc, quando ipsa nupta fuit mecum Do­minico marito suo, et omnia morte [suo] ordinauerat suum testamentum et, cui sibi piacúit, bona sua derelinquere potuit et ordinäre, tam mihi quam dicto marito suo, tam pro Deo, sicut ipsa fecit. Vnde nos comes superius nominatus cum nostris judieibus, auditis et intelectis questionibus, alegationibus multimode alegatis et rationibus partis utriusque, habita deliberatione consilii omnes unanimi et concordes per nostram diffinitivam sententiam iussimus dictum testamentum anichilari, initari atque cassari ; et de predictis bonis ipsius Plence ipsi Magero suo comissario atque ipsi Dominico viro eius prenominato silentium in per­petuum imponentes. Sed ipsi Jurislaue matri sue predicte atque Vitco eius filio bona ipsius Plence redire et permanere debeant, ut ipsi faciant pro corpore et anima, ut eis melius et sanctum uisum fuerit. Et sie super huius nostre sen­tentie diffinitionem dedimus in pristaldum Johannem de Lemescio, nostre curie tribunum, ad hec omnia et singula perconplenda. Et ego dictus Iuanne, tri­bunus et pristaldus, auctoritate officii mihi comissi, anichilari ac cancellari testamentum predictum iussi atque feci ac suprascripta omnia esse uera testi­ficor in salutem anime mee coram testibus suprascriptis. XCIII. 1289. 23 Julii. Presentibus presbitero Marino, clerico sancti Petri ueteris, et Marino barberio Jadrensibus et aliis, Vitaça Gambesius, filius olim Sergii de Gauonico, ciuis Jadere, comparât a Nicola de Vodcarra ciue Jadere modios •XLVI- de vino ad rationem de solidis 'XIX- denariorum paruorum pro quo­libet modio. (Cassata crtice desuper dedueta. In margine: n(on) s(olvit); in calce vero: solvit). No. 11, p. 4.

Next

/
Thumbnails
Contents