VJESTNIK 1. (ZAGREB, 1899.)

Strana - 247

247 in Gaczka dioecesis Segniensis, nomine Ramerak et aliis duabus nuncupatis Podwerh cum aliis gratiis, libertatibus, privilegiis, tam apostolicis, quam rega­libus, et immunitatibus, quas ipse habebat et quibus ipse potiebatur in iüo dominio dum esset, tam spiritualibus, quam temporalibus secundum consuetu­dinem, datam per serenissimos dominos reges regni Hungáriáé et confirmatam per summos pontifices et per consuetudinem approbatam, videlicet, quod qui­libet nobilis sit liber de decimis dandis, nec tenetur eas dare de proprio oreo, aut de propria dica et decimum jobagionem de suis proprüs ultra se potest sibi eligere in partem eorum alio vocabulo intitulatum decimum Rowas, nihil ac ultra addicendo, quod eiusdem patriae consuetudo in praedictis servet spe­cialiter illius loci, de quo facta est permutatio, videlicet de Ozthrowycza in Lyka. Autographum in charta. 1501, Segniae, 29. Novembris. Mandátum est naucleriis Johanni Soldatich et Petro Milletich, ut ponere debeant magistrum Martinum sartorem in tenutam et corporalem possessionem unius terrae communis Segniae, partim vineatae et partim non vineatae, sitae in valle Segniae in loco dicto Perstaccia. Autographum in charta. 1502. Budae, in festo undecim millium virginum (21. Octobris.) Rex Wla­dislaus possessiones suas Zthokolych et Orlych vocatas, in districtu Gaczka et ad Castrum suum Othochacz pertinentes, Nicoiao Kolwnych, magistro agazonum suorum, pro 418 florenis titulo pignoris dat et capitulo ecclesiae Segniensis mandat, ut statutio peragatur. Autographum in charta. 1504. Budae, in festo beati Barnabae apostoli (11. Junii.) Rex Wladislaus Felici de Ragusio, familiari suo domestico, ipsiusque heredibus et posteritatibus universis possessionem Podgorane vocatam, in districtu de Gachka in regno Croatiae habitam, quae scilicet nobilium Mathkonis et Michaelis Herendych prae­fuisset, donationis suae titulo confert et Segniensi capitulo mandat, ut praefatum Felicem in dominium eiusdem possessionis introducat. Autographum in charta. 1507. Budae, feria quarta proxima post festum conversionis beati Pauli apostoli (28. Januarii.) Rex Wladislaus ad supplicationem Jacobi, episcopi ecclesiae Segniensis, universis et singulis nobilibus comitatus de Gaczka mandat, quatenus eidem episcopo décimas de bonis et possessionibus suis juxta jura pri­vilegiaque et antiquas libertates eiusdem ecclesiae Segniensis integre et sine omni penitus exquisita occasione reddere et persolvere ac de ceteroque de futuris suis proventibus taliter eidem respondere et satisfacere debeant. Exemplum ad archetypi fidem publice signatum. 1507. Budae, feria quinta proxima ante festum beati Emerici ducis et confessoris. (4. Novembris.) Litterae introduetoriae et statutoriae regis Wladislai pro nobilibus Jeronima, relicta condam Mathiae Nowakowyth de Gaczka, ac Johanne et Georgio, filiis eiusdem, super tertiam partem possessionis Maryncz vocatae, in comitatu de Bwsan existentis et habitae. Autographum in charta. 1508. Ottociae ín Lugh, 8. Április. Vincentius de Andreis, episcopus Otto­ciensis, notum facit, quod laicus suae dioecesis Michael Hosdady altare in ecclesia

Next

/
Thumbnails
Contents