VJESTNIK 1. (ZAGREB, 1899.)

Strana - 181

181 in predictas libras quinque denariorum Rauanensium Anconitanorum predicto domino Petro vel suis heredibus et successoribus . . . siue suo certo misso hic in civitate Jadere vel alibi, ubi me posset repcrire, dare et solvere tenear ad omnem eorum petitionem et apellum, sub pena dupli et omnium expensarum, quas in curia vel extra fecerit hac de causa, super me et omnia bonamea habita et habenda. XU. 1289. 19. Januarii. Incantum hereditatis quondam Dešac marangoni. No. 220. et 221. p. 66. Eodem die (No. XXXIX.) presentibus Petro Marignono et Almerio de La­durante mercatoribus Jadere comorantibus et aliis. Testifficans testificor ego quidem Sauinus Jadrensis curie preco in salutem anime mee et in ea veritate qua Christus est, dico quidem habito verbo et licentia ab egregio viro domino Marino Superanç comité Jadere suprascripto et eius curie, ad instantiam et pe­titionem Jacobi de Gianluce marangoni, Mauri fratris eius atque Marie de Bon­fancino, comissariorum Desse marangoni filii condam Petri condam Lotre ciuis Jadere, incantaui unam vineam positam ad Osrigno, plantatam supra terram ec­clesie sancti Stephani ad septimum, que redit ipsi ecclesie septimum de usufructu eius annuatim pro terratico, confinante de borea iuxta vineam Bogdáni et de quirina iuxta vineam Chatene da Charnasar et de trasversa iuxta vineam Nascii plebani sancti Stephani suprascripti et de austro iuxta vineam Slauco Peliparii, de qua est circa gonayum. Item una alia vinea, posita ad riuum, ex parte borec iuxta vineam condam Georgii de Muticassa et de quirina iuxta vineam de Tolco et de austro iuxta vineam Dominici de Scardona et trasuersa iuxta vineam de Borçe; de qua est circa gonay quatuor et est terra libéra sua. Item derrum unum positum ad Rivum : de borea iuxta viam et trasversa iuxta vineam de Vidalo et de "quirina iuxta vineam olim Jacomi Ortulani; et est circumdata maceriis et est circa gonay quatuor; que posscsiones suprascripte fuerunt predicti Desse Ma­rangoni; et cum per plures dies incantassem omnes possessiones suprascriptas per plateas Jadere in locis consuetis alta uoce uocifferando dicens, quod plus da­renti et offerenti .... et deliberaretur, tandem presentavit se Jacobus Gre­gorii de Firmo habitator et ciuis Jadere ... de suprascripta vinea de Osrigno plantanda super terram sancti Stephani ad septimum libras • C • denariorum ve­netorum paruorum et de vinea de Riuo vel de dcrro suprascriptis, que sunt in terris liberis, libras -LXXX" denariorum venetorum paruorum cum omnibus ar­boribus in ipsis natis et plantatis et cum eorum habentiis et pertinentiis, salua etiam ratione predicte ecclesie sancti Stephani de vinea de Osrigno de suo . . . ut superius scriptum est et sicut eas possessiones predictas ; que unum mcnsem et plus incantaui per plateas Jadere puplice in locis consuetis alta uoce vocif­ferando et preconiçando, requirens si aliquis esset, qui vellet dare ultra pecuniam iam promissam, et cum nemo appareret, qui vellet plus quam criantatum, demum obseruata solepnitate statuti iuris et consuetudinis Jadere, que solet de talibus obseruari de consensu et voluntate suprascriptorum comissariorum predicti Desse, de mandato et licentia suprascripti domini comitis et eius curie, puplice sub logia Jadere omnes possessiones suprascriptas et confirmatas cum omnibus ar-

Next

/
Thumbnails
Contents