VJESTNIK 1. (ZAGREB, 1899.)

Strana - 147

147 1521. Budae, sabbato proximo ante dominicam Judica (16. martii). Rex Ludovicus Segniensibus scribit, se provisurum esse, ut tarn a capitaneo Hiero­nymo Pethelenyth quam ab aliis salvi et securi esse possint. Autographum in charta Fase. IL, sub nro. 12. 1521. Budae, feria sexta proxima ante festum beatorum Viti et Modesti martyrum (14. junii). Rex Ludovicus ad gravem querelam Segniensium futuris capitaneis suis Segniensibus mandat, quatenus cives Segnienses in antiquis eorum juribus et libertatibus, per praedecessores suos reges ipsis concessis et con­firmatis, impedire, turbare, impedirique et turbari permittere nullo modo audeant. Autographum in charta Fase. IL, sub nro. 13. 1521. In civitate Praga, 16. Februaru. Rex Ferdinandus Segnienses se­dulo rogat et hortatur, ut ei id, quod honori et publicae commoditati saluber­rimum erit, consulere, consilio opereque suo id ad jus suum hereditarium, quod ad regnum Hungáriáé ac reliquos attinentes eius prineipatus habet, facilius acquirendum praestare velint. Autographum in charta Fase. IL, sub nro. 14. 1527. In civitate Vienna, 27. Julii. Rex Ferdinandus Segniensibus scribit, se eos non solum in juribus, privilegiis et laudabilibus consuetudinibus suis manutenere et conservare, sed etiam eos a manibus et violentia, tarn fidelium quam infldelium hostium suorum, clementer protegere et tutari velle. Autographum in charta Fase. IL, sub nro. 15. 1528. Strigonii, in festo epiphaniarum Domini (6. januaru). Rex Ferdi­nandus Segniensibus annuit et concedit, ut a modo deineeps, dum ipsi cives et plebs sua Segniensis sola sine servitoribus capitaneorum suorum aliquos cap­tivos, praedam et spolia de hostibus (Turcis) retulerint, illa inter se ipsos divi­dere possint. Autographum in charta Fase. IL, sub nro. 16. 1528. Strigonii, in festo epiphaniarum Domini (6. januaru). Rex Ferdi­nandus ad supplicationem Dominici de Pergamo judicis et Anthonii Nikolawyth, civium Segniensium, certas libertates et praerogativas civitatis Segniensis a Ma­thia rege anno 1472. concessas, a Wladislao rege anno 1503. confirmatas, de novo gratiose confirmât. Autographum membraneum sub nro. XIV. 1528. Strigonii, feria tertia proxima post festum epiphaniarum Domini (7. januaru). Rex Ferdinandus notificat, quod Segnienses hominesque et familiäres eorum pro victuum suorum necessaria acquisitione cum rebus et mercantüs suis, solutis de jure solvendis, libère, paeifice et absque ullo impedimento ire et progredi, nec ipsi ad quorumpiam instantiam in personis judicari possunt. Autographum in charta Fase. IL, sub nro. 17. 1528. Strigonii, sabbato proximo post festum beati Pauli primi Heremitae (11. januaru). Rex Ferdinandus Petro Krwsyth, capitaneo Segniensi, mandat, ut de vinis et aliis victualibus nonnullisque etiam aliis rebus, quas vel ipse vel eius collega condam Gregorius Orlowchyth ab ipsis civibus suis Segniensibus violenter occupavit, eisdem ad plenum satisfaciat et de cetero nullas res ab ipsis sine condigno pretio vi aeeipiat. Autographum in charta Fase. IL, sub nro. 18.

Next

/
Thumbnails
Contents